라틴어 문장 검색

ad unum nullo excepto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6878)
omnia enim in 'us' exeuntia neutra in genetivo singulari paenultimam corripiunt, excepto 'pelagus', quod Graecum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2312)
Pirithous, Lapitharum rex, cum uxorem duceret, vicinos populos Centauros, etiam sibi cognatos, et deos omnes excepto Marte, ad convivium convocavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3043)
et bene non 'Aeneae' dixit, sed 'viro Dardanio', ut non sit mirum si sequebantur hominem sibi cognatione sociatum, ut hinc Dardanus ortus, huc repetit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 132)
namque si proprium fuerit nomen et 'i' ante 'us' habuerit, 'us' perdita facit vocativum, ut 'Terentius Terenti', nullo excepto;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 776)
si autem appellativum sit, in 'e' mittit vocativum, ut 'pius pie', 'fluvius fluvie', excepto 'filius', nam 'fili' facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 777)
quod hic ostendit ex persona Euandri, quem facit orantem ut Aeneas suam ingrederetur domum, non utique profanam, sed sacratam, scilicet quae fuerit hospitium Herculis, illis versibus 'haec, inquit, limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit'. quem etiam honore divinae dignationis sociat adiciens 'aude hospes contemnere opes et te quoque dignum finge deo':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3633)
sane sciendum omnes virgines raptas excepta Hersilia, quam sublatam a marito sibi Romulus fecit uxorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6389)
hunc ab Antenore expulsum sociatis sibi finitimis civitatibus, inter quas et Arisba fuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2626)
servos sane numquam militasse constat nisi servitute deposita, excepto Hannibalis tempore, cum post Cannense proelium in tanta necessitate fuit urbs Roma, ut ne liberandorum quidem servorum daretur facultas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5445)
sane nec 'ungo' nec 'ungentum' u recipit, excepto uno nomine, ut 'unguen';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7693)
tarchon hoc nomen ubique Graece ponit, excepto uno in loco, ut est haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1535)
nulli veterum sociare procorum generaliter dicit prohibitum esse dari Laviniam cuilibet Latino, ut Turnus solacium aliquod habere possit doloris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 271)
hic Melum sociatum Adoni filio iussit esse, cumque eum videret esse indolis bonae, propin- quam suam, dicatam et ipsam Veneri, quae Pelia dicebatur, Melo con- iunxit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 374)
nam apud Latinos nullum verbum est, quod ante 'o' finalem 'o' habeat, excepto 'inchoo', quod tamen maiores aliter scribebant, aspirationem interponentes duabus vocalibus, et dicebant 'incoho':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2233)

SEARCH

MENU NAVIGATION