라틴어 문장 검색

Ita, quoquo sese verterint Stoici, iaceat necesse est omnis eorum sollertia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 33:8)
Nam ex acuminibus quidem, quod totum auspicium militare est, iam M. Marcellus ille quinquiens consul totum omisit, idem imperator, idem augur optumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 113:4)
an ea, quae dixi, et innumerabilia, quae conlecta habent Stoici, quicquam significant nisi acumen hominum ex similitudine aliqua coniecturam modo huc, modo illuc ducentium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 215:6)
De quibus disputans Chrysippus, multis et minutis somniis colligendis, facit idem quod Antipater ea conquirens, quae Antiphontis interpretatione explicata declarant illa quidem acumen interpretis, sed exemplis grandioribus decuit uti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 59:3)
ita, quoquo sese verterint Stoici, iaceat necesse est omnis eorum sollertia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 33:9)
"Nam ex acuminibus quidem, quod totum auspicium militare est, iam M. Marcellus ille quinquiens consul totum omisit, idem imperator, idem augur optimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 113:4)
an ea, quae dixi, et innumerabilia, quae collecta habent Stoici, quicquam significant nisi acumen hominum ex similitudine aliqua coniecturam modo huc, modo illuc ducentium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 215:7)
quae diligenter a me expressa acumen habent Antiochi, nitorem orationis nostrum si modo is est aliquis in nobis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 9:7)
tu solus aperta non videbis, qui propter acumen occultissima perspicis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 14 2:3)
cuius primo non admodum probata ratio (quamquam floruit cum acumine ingeni turn admirabili quodam lepore dicendi) proxime a Lacyde solo retenta est, post autem confecta a Carneade.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 22:3)
negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine divina aliqua sollertia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 161:3)
an pateretur hoc Zeuxis aut Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset tanta sollertia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:5)
est autem quidam interiectus inter hos medius et quasi temperatus nec acumine posteriorum nec fulmine utens superiorum, vicinus amborum, in neutro excellens, utriusque particeps vel utriusque, si verum quaerimus, potius expers;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 6장 1:1)
demosthenes quidem, cuius nuper inter imagines tuas ac tuorum, quod eum credo amares, cum ad te in Tusculanum venissem, imaginem ex aere vidi, nil Lysiae subtilitate cedit, nihil argutiis et acumine Hyperidi, nil levitate Aeschini et splendore verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 2:6)
ubi est acumen tuum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION