라틴어 문장 검색

Solutiones mere technicae periculum adeunt ne indicia considerent quae altioribus quaestionibus non respondeant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 189:5)
Haec ratio solutio videtur celer facilisque, sub specie alicuius in ambitum officii, quod tamen immutationem minime secum fert, quae condicionibus requiritur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 222:2)
Oportet semper ut consensus inter societatis partes habeatur, quae varios prospectus, solutiones et optiones afferre possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 236:5)
Ne sinamus spes nobis abripiatur, nec permittamus ut dissolvatur immediatis solutionibus et propositis quae iter nostrum praecludunt, quae tempus frangunt in spatium mutando.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 112:2)
interdum autem solutio est ipsa confessio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 10:1)
Improbabat ALBVCIVM, quod haec non tamquam particulas incurrentes in quaestionem tractasset, sed tamquam problemata filosofumena.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 8:9)
non est, quod expectes, ut solutionem tibi ostendam ;
(세네카, 행복론, Liber II 151:6)
Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia commissuras eorum et moras novit, nihilo minus illa habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen animorum et intentionem excitant), ita haec, quae videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium faciant.
(세네카, 행복론, Liber V 67:2)
cum omnis solutio non idem reddat, sed tantundem.
(세네카, 행복론, Liber VI 21:4)
Nam et pecuniam dicimur reddidisse, quamvis numeraverimus pro argenteis aureos, quamvis non intervenerint nummi, sed delegatione et verbis perfecta solutio sit.
(세네카, 행복론, Liber VI 21:5)
"quapropter scribe sollicitis (quoque plus credant litteris tuis, meas iunge), quisquis ille fuerit languoris eventus, quem tamen fratri prosperum optamus, quod et annuum solutioni spatium prorogabo et superpositam medietatem, quae per usurae nomen accrevit, indulgeam, sola simpli restitutione contentus."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 6:6)
huic si legitimam, ut mos est, solutionem perexiguae segetis indulgeas, tamquam opipare viaticatus cum gratiarum actione remeabit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Censorio salutem 2:2)
inclinatis semel in concordiam animis novi consules fenebrem quoque rem, quae distinere una animos videbatur, levare adgressi solutionem alieni aeris in publicam curam verterunt quinqueviris creatis quos mensarios ab dispensatione pecuniae appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 213:1)
ita posita duorum bellorum quae imminebant cura, dum aliqua ab armis quies esset, quia solutio aeris alieni multarum rerum mutaverat dominos, censum agi placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 223:2)
semunciarium tantum ex unciario fenus factum, et in pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset, solutio aeris alieni dispensata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 280:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION