라틴어 문장 검색

Somnos dabat herba salubres,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 10:1)
Neque nunc nos de uoluntariis animae cognoscentis motibus, sed de naturali intentione tractamus, sicuti est quod acceptas escas sine cogitatione transigimus, quod in somno spiritum ducimus nescientes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:18)
Hos oppressos somno et dispersos adorti magnum eorum numerum interficiunt;
(카이사르, 내란기, 2권 38:8)
Eademque ratione, cum spiritus gravis est, cum somnus aut vigilia urguet, eum mederi posse arbitrantur, qui prius illa ipsa qualiter eveniant perceperit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium62)
Nam colorem, levorem, mollitiem, duritiem, similiaque omnia non esse talia inciso corpore, qualia integro fuerint, quia, cum corpora inviolata sint, haec tamen metu, dolore, inedia, cruditate, lassitudine, mille aliis mediocribus adfectibus saepe mutentur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium121)
Neque respondet ei plerumque non solum coniectura sed etiam experientia et interdum non febris, non cibus, non somnus subsequitur, sicut adsuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium145)
qua ille epota cum vini vim miscendo fregisset, protinus febrem somno et sudore discussit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium210)
contracta alvus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, adsumpta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장58)
somnus nimium vel brevis vel longus, per aestatem durum cubile;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장62)
Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장108)
cruditas enim id maxime laedit, et quotiens offensum corpus est, vitiosa pars maxime sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장5)
Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장19)
et, ut supra (9.1‑3, 6) comprensum est, vitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem, multoque magis se continere, si qua gravitas in corpore est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장3)
Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque vitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장7)
qui tamen semel die tum commodius adsumitur, insuper etiam modicus, ne cruditatem moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION