라틴어 문장 검색

et multo sopor ille gravissimus exstat, quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se corpora conturbant magno contusa labore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:12)
Tunc consanguineus Leti Sopor.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 11:1)
Quis enim ambigat eum qui diverso vino utitur in repentinam ruere ebrietatem necdum hoc potus copia postulante?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 7:2)
Et alios quidem medicos idem dicentes semper audivi, vinum inter calida censendum, sed et nunc Eustathius, cum causas ebrietatis attingeret, praedicabat vini calorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 1:2)
Nam cum didicerimus quid mulieres ab ebrietate defendat, iam tenemus quid senes ad hoc frequenter inpellat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 16:6)
Erat videre permixtos rusticis servos haurire vel de expresso vel de sponte fluente mustum, nec tamen ebrietate capi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:2)
Quaero, quae ratio de musto ebrietatem aut tardam fieri faciat aut nullam?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:4)
Mustum igitur cum necdum suave est, sed tantummodo dulce, horrore quodam tantum sumi de se non patitur quantum sufficiat ebrietati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 16:4)
Addo aliud, naturali ratione ebrietati dulcedinem repugnare, adeo ut medici eos qui usque ad periculum distenduntur vino plurimo cogant vomere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:1)
et post vomitum contra fumum vini qui remansit in venis panem offerunt melle inlitum, et ita hominem ab ebrietatis malo dulcedo defendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:2)
Sed et hoc de idonea ratione descendit, quod mustum grave est, et flatus et aquae permixtione et pondere suo cito in intestina delabitur ac profluit, nec manet in locis obnoxiis ebrietati:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 18:1)
Cum te raperet mare, corpora segnis Nostra sopor tenuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:65)
Exigit a miseris tristes victoria poenas, Sibilaque et flammas infert sopor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:26)
Quam sopor, aeternam tracturus morte quietem, Obruit haud totam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:25)
Inde sopor nobis et placet alta quies.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION