라틴어 문장 검색

ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem, stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:12)
utque cremasse suum fertur sub stipite natum Thestias et melior matre fuisse soror, sic ego non meritos mecum peritura libellos imposui rapidis viscera nostra rogis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 77)
et Deus et genitor lumenque et gloria semper ille fuit, nec post sibi contulit ut Pater esset, sic fit ut aeternum credamus cum Patre Christum, illo auctore satum, cui nullus praefuit auctor, haec tu si dubitas Nati mysteria Christi, perdite, catholica non es de plebe, sed unus de grege turifero, venerator Deucalionum, devotus cippo, ficulni stipitis unctor.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 391)
non se silvestris olivi surculus exultans alieno stipite iactat, sed monet ut generis proprii memor unguine amaro contristare comas desuescas, stirpe nec imo invideas missis in celsa cacumina virgis, blasphemas Dominum, gens ingratissima, Christum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3110)
caligo terrae scinditur percussa solis spiculo, rebusque iam color redit vultu nitentis sideris.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus2)
"usibus omnia dedo tuis, sed tamen aspera mortifero stipite carpere poma veto, qui medio viret in nemore."
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum30)
hic fidit iaculis, ille volantia praefigit calamis spicula Gnosiis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae15)
iam mella de scopulis fluunt, iam stillat ilex arido sudans amomum stipite, iam sunt myricis balsama.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias20)
hunc posteri Ephrem colunt, hunc sancta Manassae domus, omnesque suspiciunt tribus bis sena fratrum semina, quin et propago degener ritum secuta inconditum, quaecumque dirum fervidis Bahal caminis coxerat, fumosa avorum numina, saxum, metallum, stipitem, rasum, dolatum, sectile, in Christi honorem deserit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae54)
quae postquam intepuit fomite fumeo laxavitque ferox colla rigentia, iam flecti facilis, rettulit ad manum vibrato capite spicula dentium.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권5)
non ausim conferre pedem nec spicula tantae indocilis fandi coniecta lacessere linguae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권192)
nemo duos soles nisi sub glaucomate vidit aut, si fusca polum sntfudit palla serenum, oppositus quotiens radiorum spicula nimbus igne repercusso mentitos spargit in orbes.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 128)
vile censent expeditis ferre dextris spicula, machinis murum ferire, castra fossis cingere, inpias manus cruentis inquinare stragibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.16)
fore hoc sacerdos dixerat iam Xystus adfixus cruci, Laurentium flentem videns crucis sub ipso stipite:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.6)
totum cubile spiculis armant dolores anxii, insomne qui subter latus mucrone pulsent obvio.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.81)

SEARCH

MENU NAVIGATION