라틴어 문장 검색

omnino canorum illud in voce splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et videtis annos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:2)
rubeo, mihi crede, sed iam scripseram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 6:13)
sed nihil est tam incredibile, quod non dicendo fiat probabile, nihil tam horridum, tam incultum, quod non splendescat oratione et tamquam excolatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 5:1)
Vile holus et duris haerentia mora rubetis pungentis stomachi composuere famem.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 22:2)
Perfectum opus absolutumque est, nec iam splendescit lima sed atteritur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 3:1)
At tamquam minio penitus medicata rubebas - Ille color vere sanguinolentus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 127)
rubebat - Nec tamen adsueto tardius orta dies!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1336)
O quam saepe comas aliquo mirante rubebis, Et dices:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1436)
At sine te, quamvis operosi vitibus agri Me teneant, quamvis amnibus arva natent, Et vocet in rivos currentem rusticus undam, Frigidaque arboreas mulceat aura comas, Non ego Paelignos videor celebrare salubres, Non ego natalem, rura paterna, locum - Sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos, Quaeque Prometheo saxa cruore rubent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1621)
nec te, quae Tyrio murice, lana, rubes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 35:1)
vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma, subpositus monti quam vomit ore Gigans, Hennaeosque lacus et olentis stagna Palici, quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1012)
araque, quae fuerat natura candida saxi, decolor adfuso tincta cruore rubet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 228)
tempora nam miserae complectar ut omnia vitae, a meritis eius pars mihi nulla vacat, quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi Punica sub lento cortice grana rubent, Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, quot Sicyon bacas, quot parit Hybla favos, confiteor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 152)
Tusco sanguine terra rubet, sic iterum, sic saepe cadunt, ubi vincere aperte non datur, insidias armaque tecta parant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권139)
terra rubens crater, pocula fagus erant, verba fuere Iovis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권320)

SEARCH

MENU NAVIGATION