라틴어 문장 검색

Per tunicam squalentem auro latus haurit apertum, tamquam si non convenerit dicere auro squalentem, quoniam nitoribus splendoribusque auri squaloris inluvies sit contraria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 5:2)
Nam 'poeniceus,' quem tu φοίνικα dixisti, noster est et 'rutilus' et 'spadix,' poenicei συνώνυμοσ, qui factus e Graeco noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 10:1)
ingenium autem et officium et forma et disciplina et consilium et victoria et facundia sicut ipsae virtutum amplitudines nullis finibus cohibentur, sed quanto maiora auctioraque sunt, multo etiam tanto laudatiora sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 15:1)
Uberi dignitas atque amplitudo est, gracili venustas et subtilitas, medius in confinio est utriusque modi particeps.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 4:1)
Democritus Abderites physicus philosophus Clipeum constituit contra exortum Hyperionis, Oculos effodere ut posset splendore aereo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 5:1)
Sic ego fulgentis splendorem pecuniae Volo elucificare exitum aetati meae, Ne in re bona esse videam nequam filium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 5:3)
IN litteris veteribus memoria extat quod par quondam fuit vigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque Poeni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVII 2:1)
posse enim fieri existimabat ut et alii quidam planetes pari potestate essent, sine quibus recta atque perpetua observatio perfici non quiret, neque eos tamen cernere homines possent propter exuperantiam vel splendoris vel altitudinis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 13:1)
Quae tamen condicio, cum sit magis obnoxia et minus libera, potior tamen et praestabilior existimatur propter amplitudinem maiestatemque populi Romani, cuius istae coloniae quasi effigies parvae simulacraque esse quaedam videntur, et simul quia obscura oblitterataque sunt municipiorum iura, quibus uti iam per non queunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 10:1)
nam cum 'harena' singulari in numero dicta multitudinem tamen et copiam significet minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et inscite ' harenae' dici videntur, tamquam id vocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto ingenita sit naturalis sui multitudo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 13:2)
Omnibus quidem virtutum generibus exercendis colendisque populus Romanus e parva origine ad tantae amplitudinis instar emicuit, sed omnium maxime atque praecipue fidem coluit sanctamque habuit tam privatim quam publice.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 40:2)
Princeps haec animo virili, malitia autem muliebri, praedita, thesauris quoque non exiguis affluens propter dotis suae amplitudinem providamque eius dispensationem, et ipsa liberorum exors curisque aliis fere soluta, pro fine consiliorum sibi proposuerat ut videret in solio regali Angliae familiam suam iterum collocatam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:14)
Et processione illa finita, rege in choro sedente, archiepiscopus Cantuariensis super gradus ante chorum stans longum habuit orationem, amplitudinem et sublimitatem honoris illius extollens quo papa per haec ornamenta et insignia benedictionis regem decoravit, etiam quam raro, quamque eminentium meritorum contemplatione illa concedi consuessent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 6:5)
22. Sic etiam finivit non solum nobilis istius et vere commiserabilis personae comitis Warwici, primogeniti ducis Clarentiae, tragoesia, verum etiam stirps et linea mascula Plantagenistarum, quae tanto cum splendore et gloria floruerat usque a temporibus celeberrimae memoriae regis Henrici Secundi regis Angliae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:1)
Modus eam in Angliam recipiendi, modus ingressus eius in Londinum, atque nuptiarum ipsarum celebritas magna et vera cum magnificentia peracta sunt, sive sumptus spectetur, sive splendor, sive ordo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION