라틴어 문장 검색

Nunc uario fluctu lacrimarum riuus inundat, Nunc uultum uarii risus aurora serenat, Abstergens fletus lacrimas, nunc uirgo seueros Pretendit uultus cum magestate rigoris, Nunc oculus sursum lumen delegat in imum, Nunc cadit huius apex, nunc totum lucis acumen In latus obliquans, anfractus querit et umbram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:6)
Ligni primeuos ortus omnesque querelas Splendor adoptiuus sepelit lignique uetustas Exulat et primos sic obliuiscitur ortus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:10)
Ergo themonem gemmarum sydus inaurat, Immo diem uerum reddit lux ista diesque Materialis hebet, nam lux natiua diei Lumen adoptiuum tantum miratur adorans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:11)
Encleticum gerit illa caput nec corporis ullam Iacturam patitur, sed lumen legat in unum, Vt quibus insideat mens, enclesis ipsa loquatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:3)
Vestis inardescit gemmis auroque superbit Et splendore suo Stellas equare uidetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:5)
Hos Deus esse deos fecit, quos lumine uero Vera dies fudit et quos ab origine prima Vestiuit deitatis honos;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:5)
Aeris excurso spacio, quo nubila celi Nocte sua texunt tenebras, quo pendula nubes In se cogit aquas, quo grandinis ingruit imber, Quo uenti certant, quo fulminis ira tumescit, Ethera transgreditur Fronesis, quo gracia pacis Summa uiget, quo grata quies, quo gracior aura Cuncta fouet, quo cuncta silent, quo purior ether Ridet et expellit fletum, quo nubilus aer Ingemit et totus archano lumine floret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:1)
Etheree lucis superatis tractibus, illa Alcius ingreditur spacium, quo splendor et ignis Iura tenent, lux grata micat, sed coniuga luci Lucis blandicias retrahit uis ipsa caloris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:2)
Hic uidet explicito uisu Prudencia lune Detrimenta, uices, cursus, momenta, labores, Quomodo iunctus ei Phebus depauperat illam Luce, uel econtra Phebo furatur honorem Luminis et populos fallaci nocte timere Cogit et effigiem noctis sine nocte figurat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:4)
Alcius euadens, uirgo conscendit in altum, Sol ubi iura tenet, ubi solis cereus ardet Et lucis scaturit fons uiuus, uena caloris Manat splendorisque noui thesaurus habundat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:1)
Illic feruet hyems, estas algescit et estus Friget, delirat splendor, dum flamma tepescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:2)
Ens iustus sine iusticia, uiuens sine uita, Principium sine principio, finis sine fine, Immensus sine mensura, sine robore fortis, Absque uigore potens, sine motu cuncta gubernans, Absque loco loca cuncta replens, sine tempore durans, Absque situ residens, habitus ignarus habendo Cuncta simul, sine uoce loquens, sine pace quietus, Absque nouo splendore nitens, sine luce choruscans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:13)
Hic legitur tamen obscure tenuique figura Qualiter una, manens, simplex, eterna potestas, Fons, splendor, species, uia, uirtus, finis, origo, Ingenitus genitor, uiuens Deus, unicus auctor, Unus in usya, personis trinus, in uno Vnicus esse manet, quem trina relacio trinum Reddit et in trino manet unus, trinus in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:16)
Efficiens causa, qui rem producis ad esse, Formalis, dum pingis eam, finalis in esse, Dum rem conseruans certo sub fine cohartas, Tu mihi preradia diuina luce meamque Plenius irrorans diuino nectare mentem, Complue, terge notas animi, tenebrasque recindens Discute meque tue lucis splendore serena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:2)
Nam qui furtiuo lapsu quasi nesciat ignis A superis rorem descendere, sompniat ille Philosophus, racione caret falsumque prophetat, Occia sectatur, nubes et inania captat, In scirpo nodum querens, in lumine fumum, In piano scrupulum fingens, in luce tenebras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION