라틴어 문장 검색

verum autem dicit, non sua sponte:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3416)
morticinae autem dicuntur quae de pecudibus sua sponte mortuis fiebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5186)
vltro aut 'insuper', aut 'antequam aliquis exposcat'. et bene ducis dignitatem servavit, ut non ideo faceret, quia quidam reposcebant, sed sua sponte accenderetur in proelium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 33)
unde est praemissa illa excusatio et in tota secundi oeconomia, et in quarto, ubi dicit me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis et sponte mea componere curas, urbem Troianam primum dulcesque meorum reliquias colerem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 152)
nam ait 'sponte sua veniunt', 'surgunt de semine', 'pullulant ab radicibus'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 172)
incultique e. c. s. quasi cum indignatione ait, causa vitium cura nos etiam sponte nascentium rerum fatigat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4151)
quid memorandum aeque b. d. t. quid similiter laudan- dum tulerunt dona Liberi, sicut silvae multa sponte procreantes?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4541)
verba ipsa non illa quidem elegantissimo sermone - itaque diligenter loquendi laude caruit neque tamen est admodum inquinate locutus - , sed illa, quae propria laus oratoris est in verbis, - nam ipsum Latine loqui est illud quidem, ut paulo ante dixi, in magna laude ponendum, sed non tam sua sponte quam quod est a plerisque neglectum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 2:1)
num dubitas id me imperante facere, quod iam tua sponte faciebas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 13:2)
nam si concederetur, etiamsi ad corpus nihil referatur, ista sua sponte et per se esse iucunda, per se esset et virtus et cognitio rerum, quod minime ille vult, expetenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 32:6)
non is vir est, ut, cum honestatem eo loco habeat, ut sine ea iucunde neget posse vivi, illud honestum, quod populare sit, sentiat et sine eo neget iucunde vivi posse, aut quicquam aliud honestum intellegat, nisi quod sit rectum ipsumque per se sua vi, sua natura, sua sponte laudabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 64:11)
an vero, si fructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias colemus, si nulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam sua sponte, vi sua, ex se et propter se expetendam, dubium est, quin fundos et insulas amicis anteponamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 108:4)
an est aliquid, quod te sua sponte delectet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 139:5)
sed utrum hortandus es nobis, Luci, inquit, an etiam tua sponte propensus es?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 8:9)
quo cognito dubitari non potest, quin, cum ipsi homines sibi sint per se et sua sponte cari, partes quoque et corporis et animi et earum rerum, quae sunt in utriusque motu et statu, sua caritate colantur et per se ipsae appetantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 50:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION