라틴어 문장 검색

Quodsi obtenderis facere te haec, ut roges pro miseris atque subiectis, iudex saeculi plus defert clerico continenti quam diviti et magis sanctitatem tuam veneratur quam opes;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:2)
Mox cum videret opulentissimam in proximo praedam quodam modo Italiae suae abscissam et quasi revolsam, adeo cupiditate eius exarsit, ut, quatenus nec mole iungi nec pontibus posset, armis belloque iungenda et ad continentem suam revocanda bello videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 4:1)
Euboan insulam continenti adhaerentem tenui freto reciprocantibus aquis Euripus abscindit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 9:1)
Quippe Dones, quem rex Artageris praefecerat, simulata proditione adortus virum intentum libello, quem ut thensaurorum rationes continentem ipse porrexerat, stricto repente ferro subiit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ARMENICUM 3:1)
Amplissimus enim cespes, sive ille continens limus seu paludis fuit coacta compage virgultis et arboribus in silvae licentiam comptus, iactantibus per omnem fluctibus vagabatur, ut fides ex hoc etiam Delo facta sit, quae celsa montibus, vasta campis, tamen per maria migrabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 29:1)
Aut enim stativae sunt aut conceptivae aut imperativae aut nundinae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 5:2)
Et sunt stativae universi populi communes certis et constitutis diebus ac mensibus et in fastis statis observa­tionibus annotatae, in quibus praecipue servantur Agonalia Carmentalia Lupercalia:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:1)
Atque hoc etiam Pato ibidem dicit, non diffugiendas esse huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam, neque ullum umquam continentem prorsum aut temperantem satis fideliter visum esse cui vita non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatem inlecebris explorata sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 7:1)
367 At Cato, morae impatiens, suadet egredi in continentem, terraque per arenas iter facere.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권30)
est autem heroicum quod constat ex divinis humanisque personis, continens vera cum fictis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr42)
[et] cassum est quasi quassum et nihil continens;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 852)
hoc iuxta augurii genus quod stativum dicitur retulit, in quo consideratur, quo in loco auguria peragi debeant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 842)
medio ponto potest quidem intellegi secundum Sallustium, longe a continenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 10420)
qui cum esset navicularius, solitus a Lesbo in continentem proximos quosque mercede transvehere, Venerem mutatam in anuis formam gratis transvexit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 27919)
aeaeaeque insula circae qui nunc Circeius mons a Circe dicitur, aliquando, ut Varro dicit, insula fuit, nondum siccatis paludibus, quae eam dividebant a continenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3863)

SEARCH

MENU NAVIGATION