라틴어 문장 검색

Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 1:1)
Et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt, ut inbecillus is uideri possit, cui facile laturo grauis instat accessio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 5:4)
sed id si stomachum offendit, superuacuum est, sicut ipsa quoque sorbitio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 10:4)
si firmus est stomachus et compressa aluus, ex aqua mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 10:6)
si uel ille languet uel haec profluit, ex posca.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 10:7)
Atque id quoque uidendum est, quod quidam solum praecipiunt, adstrictum corpus sit an profluat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 13:2)
Contra uero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque uolet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subueniendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 15:1)
Nam si uenter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decreuit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et uomere cogere, nisi aut fauces aut praecordia aut latus dolet, aut uetus morbus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 15:2)
si uenter profluit, calidum, si sudores nocent uomitusue sunt, frigidum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 17:3)
Possunt etiam super stomachum inponi folia uitis in aqua frigida tincta.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 4:5)
Si pituita in stomachum coit, inclinata iam accessione uomere cogendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 5:3)
tum dandum frigidum holus, aut pomum ex is, quae stomacho conueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 5:4)
Si siccus manet stomachus, protinus uel tisanae uel halicae uel orizae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 5:5)
In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quattuor cyathos sorbitionis etiamnum manente febre dant, deinde ea bene finita reficiunt stomachum cibo frigido et leui.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 2:3)
nam fere talis horror ab is oritur, quae biliosa in stomacho resederunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION