라틴어 문장 검색

Illam vero enumerationis congestionem apud Homerum Maro ammiratus ita expressit, ut paene eum dixerim elegantius transtulisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 17:1)
Quod ita elegantius auctore digessit, ut fabula lascivientis Didonis, quam falsam novit universitas, per tot tamen secula speciam veritatis optineat, et ita pro vero per ora omnium volitet, ut pictores fictoresque et qui figmentis liciorum contextas imitantur effigies hac materia vel maxime in efficiendis simulachris tamquam unico argumento decoris utantur, nec minus histrionum perpetuis et gestibus et cantibus celebrentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 5:1)
Hinc Virgilius eundem locum de incluso Turno gratia elegantiore conposuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 4:1)
Ego conabor ostendere hunc studiosissimum vatem et de singulis verbis veterum aptissime iudicasse, et inseruisse lecta operi suo verba, quae nobis nova videri facit incuria vetustatis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 1:3)
Et illa mutatio elegantissima est, ut de quo loquebatur subito ad ipsum verba converteret:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 14:1)
Et est autem et erat et fuit plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 4:6)
Bene et eleganter duo ista verba divisit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 12:1)
Denique vel propter hoc edendi varietas repudietur, quia plena est voluptatis, a qua seriis et studiosis cavendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 31:2)
Notus est omnibus Eupolis, inter elegantes habendus veteris comoediae poetas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 8:1)
Is, magicorum arcanorum studiosus, futura scire avens, spretis verioribus oraculis, veneficas Thessaliae adit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권15)
Cui, lector studiose, quod dedisti Viventi decus atque sentienti, Rari post cineres habent poetae.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, I2)
Si bene te novi, longum iam lassa libellum Ponebas, totum nunc studiosa leges.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXVIII10)
Sed tu dulcior elegantiorque, Cuius livida naribus caninis Dependet glacies rigetque barba, Qualem forficibus metit supinis Tonsor Cinyphio Cilix marito.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV4)
Accipe facundi Culicem, studiose, Maronis, Ne nucibus positis arma virumque legas.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXXV Vergili Culex1)
] nam antiqui frequenter pro comparativo iungebant particulam 'magis'. tale et illud est nate mihi vita quondam, dum vita manebat, care magis, Terentius nihil videtur mundius, nec magis conpositum quicquam, nec magis elegans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3115)

SEARCH

MENU NAVIGATION