라틴어 문장 검색

Quod ubi conspexit, celeriter vela subduci demittique antemnas iubet et milites armari et vexillo sublato, quo pugnandi dabat signum, quae primae naves subsequebantur idem ut facerent significabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:4)
Clamore sublato fit a coniuratis impetus universis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 52:5)
Permansit in sententia legio vernacula nec ullo timore de gradu deiecta est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 54:7)
Insequitur has acies hostium, et clamore sublato confligitur multum adiuvante natura loci, plurimum deorum immortalium benignitate;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 75:5)
Hic venientem Uticam navibus Tuberonem portu atque oppido prohibet neque adfectum valetudine filium exponere in terra patitur, sed sublatis ancoris excedere eo loco cogit.
(카이사르, 내란기, 1권 31:4)
Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis quinque nostrique gravius a multitudine premerentur, consumptis omnibus telis gladiis destrictis impetum adversus montem in cohortes faciunt, paucisque deiectis reliquos sese convertere cogunt.
(카이사르, 내란기, 1권 46:1)
Equitatus autem noster ab utroque latere, etsi deiectis atque inferioribus locis constiterat, tamen summa in iugum virtute connititur atque inter duas acies perequitans commodiorem ac tutiorem nostris receptum dat.
(카이사르, 내란기, 1권 46:3)
Massilienses omnibus defessi malis, rei frumentariae ad summam inopiam adducti, bis navali proelio superati, crebris eruptionibus fusi, gravi etiam pestilentia conflictati ex diutina conclusione et mutatione victus (panico enim vetere atque hordeo corrupto omnes alebantur, quod ad huiusmodi casus antiquitus paratum in publicum contulerant) deiecta turri, labefacta magna parte muri, auxiliis provinciarum et exercituum desperatis, quos in Caesaris potestatem venisse cognoverant, sese dedere sine fraude constituunt.
(카이사르, 내란기, 2권 22:1)
Hunc conspicatae naves, quae iussu Bruti consuetudine cotidiana ad portum excubabant, sublatis ancoris sequi coeperunt.
(카이사르, 내란기, 2권 22:4)
Qua pronuntiatione facta temporis puncto sublatis ancoris omnes Uticam relinquunt et quo imperatum est transeunt.
(카이사르, 내란기, 2권 25:9)
Relinquitur nova religio, ut eo neglecto sacramento, quo tenemini, respiciatis illud, quod deditione ducis et capitis deminutione sublatum est.
(카이사르, 내란기, 2권 32:21)
quod ille periculum sublato ad eius conatum scuto vitavit.
(카이사르, 내란기, 2권 35:3)
Quibus omnibus rebus sublatus nihil contra se regem nisurum existimabat.
(카이사르, 내란기, 2권 37:4)
Cum resisteret Servilius consul reliquique magistratus, et minus opinione sua efficeret, ad hominum excitanda studia sublata priore lege duas promulgavit:
(카이사르, 내란기, 3권 21:1)
Pompeius filius, qui classi Aegyptiae praeerat, ad Oricum venit submersamque navim remulco multisque contendens funibus adduxit atque alteram navem, quae erat ad custodiam ab Acilio posita, pluribus aggressus navibus, in quibus ad libram fecerat turres, ut ex superiore pugnans loco integrosque semper defatigatis submittens et reliquis partibus simul ex terra scalis et classe moenia oppidi temptans, uti adversariorum manus diduceret, labore et multitudine telorum nostros vicit, deiectisque defensoribus, qui omnes scaphis excepti refugerant, eam navem expugnavit, eodemque tempore ex altera parte molem tenuit naturalem obiectam, quae paene insulam oppidum effecerat, et IIII biremes subiectis scutulis impulsas vectibus in interiorem portum traduxit.
(카이사르, 내란기, 3권 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION