라틴어 문장 검색

Et si nos excessum non emendaverimus, vel, si fuerimus extra regnum, justiciarius noster non emendaverit infra tempus quadraginta dierum computandum a tempore quo monstratum fuerit nobis vel justiciario nostro, si extra regnum fuerimus, predicti quatuor barones referant causam illam ad residuos de illis viginti quinque baronibus, et illi viginti quinque barones cum communia tocius terre distringent et gravabunt nos modis omnibus quibus poterunt, scilicet per capcionem castrorum, terrarum, possessionum, et aliis modis quibus poterunt, donec fuerit emendatum secundum arbitrium eorum, salva persona nostra et regine nostre et liberorum nostrorum;
(Magna Carta 63:5)
Et quicumque voluerit de terra juret quod ad predicta omnia exequenda parebit mandatis predictorum viginti quinque baronum, et quod gravabit nos pro posse suo cum ipsis, et nos publice et libere damus licenciam jurandi cuilibet qui jurare voluerit, et nulli umquam jurare prohibebimus.
(Magna Carta 63:7)
Omnes autem illos de terra qui per se et sponte sua noluerint jurare viginti quinque baronibus de distringendo et gravando nos cum eis, faciemus jurare eosdem de mandato nostro sicut predictum est.
(Magna Carta 63:8)
Tenet ora profanae Foeda situ macies, coeloque ignota sereno Terribilis Stygio facies pallore gravatur, Impexis onerata comis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:5)
prudenter tamen Vergilius humilitatem sermonis epitheto sublevat, ut hoc loco 'vasto' addidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 11810)
quos prudentia sublevat, nam hoc est 'quos ardens evexit ad aethera virtus':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1293)
si occidentem attenderit, gravat Italiam et quicquid ab Italia usque ad Hispanias tenditur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 27218)
quae voce gravaris quae negas fato;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6281)
protinus aerii mellis caelestia dona exeqvar rheto- rice dicturus de minoribus rebus magna promittit, ut et levem materiam sublevet et attentum faciat auditorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 11)
Is lusus est festam teretem iactatione fluctuum levigatam legere de litore, eam festam plano situ digitis comprehensam inclinem ipsum atque humilem quantum potest super undas inrotare, ut illud iaculum vel dorsum maris raderet enataret, dum leni impetu labitur, vel summis fluctibus tonsis emicaret emergeret, dum adsiduo saltu sublevatur.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 6:1)
"Igitur ut qui viam terit, eo felicior quo levior incedit, ita beatior in hoc itinere vivendi, qui paupertate se sublevat, non sub divitiarum onere suspirat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:15)
Tum duo Caepiones multum clientes consilio et lingua, plus auctoritate tamen et gratia sublevabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 3:4)
'Ego vero' inquit 'istis obsequi studeo neque gravabor breviter meo more, quid quaque de re sentiam, dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 107:1)
nunc vero, Crasse, mea quoque te iam causa rogo, ut, quoniam tantum habemus oti, quantum iam diu nobis non contigit, ne graveris exaedificare id opus, quod instituisti:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 164:3)
" Foris autem adsumuntur ea, quae non sua vi, sed extranea sublevantur, ut haec:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 173:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION