라틴어 문장 검색

vivat, et absentem, quoniam sic fata tulerunt, vivat ut auxilio sublevet usque suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 346)
et tutare caput nulli servabile, si non qui mersit Stygia sublevet illud aqua;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 57)
" Increpat ultro cunctantis socios et terra sublevat ipsum, sanguine turpantem comptos de more capillos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:20)
' nominis novitatem dicendi gloria maxime sublevabis.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 3:3)
ea res suggeret materiam interrogationi et veluti tela ad subministrabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 39:2)
neque ego sum nostri moris ignarus oblitusve eorum, qui velut ad arculas sedent et tela agentibus subministrant, neque idem Graecos quoque nescio factitasse, unde nomen his pragmaticorum datum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 88:1)
Caesar dando, sublevando, ignoscundo, Cato nihil largiundo gloriam adeptus est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장4)
Alium vidimus adversus amicos benignum, adversus inimicos temperatum, et publica et privata sancte ac religiose administrantem, non deesse ei in iis quae toleranda erant, patientiam, in iis quae agenda, prudentiam, vidimus, ubi tribuendum esset, plena manu dantem, ubi laborandum, pertinacem et obnixum et lassitudinem corporis animo sublevantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 10:1)
Pecuniam, quae satellitem stipendio teneat, non subministrabo.
(세네카, 행복론, Liber VII 107:2)
Hi tibi dabunt ad aeternitatem iter et te in illum locum, ex quo nemo deicitur, sublevabunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 93:1)
Omnis istos una tecum perculsos vides nec posse tibi subvenire, immo etiam ultro expectare, ut a te subleventur, intellegis ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 72:1)
Non est ergo quod me putes tempus in supervacuis consumere, quod iram, quasi dubiae apud homines opinionis sit, infamem, cum sit aliquis et quidem de illustribus philosophis, qui illi indicat operas et tamquam utilem ac spiritus subministrantem in proelia, in actus rerum, ad omne, quodcumque calore aliquo gerendum est, vocet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 19:1)
Cui intra primum iter deerant necessaria, nec quicquam subministrabat sterilis et inculta humanoque ignota vestigio regio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 122:4)
Multi quidem sunt, quibus necessario haerendum sit in fastigio suo, ex quo non possunt nisi cadendo descendere, sed hoc ipsum testentur maximum onus suum esse, quod aliis graves esse cogantur, nec sublevatos se sed suffixos.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:2)
non in animum illas, sed in domum recipit, nec respuit possessas, sed continet et maiorem virtuti suae materiam subministrari vult.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 109:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION