라틴어 문장 검색

scandit sublime tribunal atque inter proprias laudes Aegyptia iactat somnia prostratosque canit se vate tyrannos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:186)
Qui modo sublimes rerum flectebat habenas patricius, rursum verbera nota timet et solitos tardae passurus compedis orbes in dominos vanas luget abisse minas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:1)
unde tamen tanta sublimes mole redibant, ceu vinctos traherent Medos Indumque bibissent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:60)
Redditus imperiis Auster subiectaque rursus alterius convexa poli.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:1)
Sublimi certe Curium canit ore vetustas, Aeaciden Italo pepulit qui litore Pyrrhum, nec magis insignis Pauli Mariique triumphus, qui captos niveis reges egere quadrigis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:36)
Sublimis in Arcton prominet Hercyniae confinis Raetia silvae, quae se Danuvii iactat Rhenique parentem utraque Romuleo praetendens flumina regno:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:120)
grandaevi gemina sublimes prole feruntur et cara natos implicuere mora.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam3)
exercitus ingens obnubit vario late convexa meatu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix33)
defuncto genitore tuo sublimis adoptat te patruus magnique animo solacia luctus restituens propius quam si genuisset amavit defuncti fratris subolem;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae57)
Clauditur inmunis convexo tegmine rivus, duratisque vagus fons operitur aquis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVII)1)
en nova Ledaeis suboles fulgentior astris, ecce mei cives, quorum iam Signifer optat adventum stellisque parat convexa futuris.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:119)
lanugine nondum vernabant vultus nec adhuc per colla fluebant moturae convexa comae;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:110)
sufficeret sublime genus luxuque fluentem deside nobilitas posset te sola tueri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:121)
gaudent Italiae sublimibus oppida muris adventu sacrata tuo, summissus adorat Eridanus blandosque iubet mitescere fluctus et Phaëthonteas solitae deflere ruinas roscida frondosae revocant electra sorores.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:47)
Arctoa parat convexa Bootes, australes reserat portas succinctus Orion invitantque novum sidus, pendentque vicissim quas partes velit ipse sequi, quibus esse sodalis dignetur stellis aut qua regione morari.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:68)

SEARCH

MENU NAVIGATION