라틴어 문장 검색

Sed demus tibi istas duas sumptiones (ea quae λήμματα appellant dialectici, sed nos Latine loqui malumus), adsumptio tamen (quam πρόσληψιν iidem vocant) non dabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 161:5)
sed demus tibi istas duas sumptiones (ea quae λήμματα appellant dialectici, sed nos Latine loqui malumus), assumptio tamen (quam πρόσληψιν eidem vocant), non dabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 161:6)
in his ego me consultationibus exercens et disserens in utramque partem tum Graece tum Latine et abduco parumper animum a molestiis et τῶν προὔργου τι delibero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 4 6:1)
nihil est ergo in verbo, quoniam et ego Graece scio et tamen tibi dico 'bini,' idque tu facis, quasi ego Graece, non Latine dixerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 3:10)
praeterea declamitare Graece apud Cassium institui, Latine autem apud Bruttium exerceri volo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 21 7:1)
non enim inventor aut compositor aut actor qui haec complexus est omnia, sed et Graece ab eloquendo ῥήτωρ et Latine eloquens dictus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 1:3)
sed habet nomen invidiam, cum in oratione iudiciali et forensi numerus Latine, Graece ῥυθμόσ inesse dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 1:1)
Itaque hoc quidem Aristoteles σύμβολον appellat, quod Latine est nota.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 3:5)
sunt enim alia con- traria, quae privantia licet appellemus Latine, Graeci appellant στερητικά. Praeposito enim ' in' privatur verbum ea vi, quam haberet si 'in' praepositum non fuisset, dignitas indignitas, humanitas inhumanitas, et cetera generis eiusdem, quorum tractactio est eadem quae superiorum quae adversa dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 3:1)
male Latine videtur, sed praeclare Accius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 20:5)
[Epicurei] nostri Graece fere nesciunt nec Graeci Latine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 116:3)
Verba graeca, quae in lemmate posita asterisco notata sunt, non nisi latine reddita leguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.1)
Ipse Trimalchio in pulvino consedit, et cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut insolenter solent, ille canora voce Latine legebat librum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:8)
epistulas quidem scribit, ut Musas ipsas Latine loqui credas.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 7:2)
Idem cum Graeco pallio amictus intrasset - carent enim togae iure, quibus aqua et igni interdictum est -, postquam se composuit circumspexitque habitum suum, 'Latine' inquit 'declamaturus sum.'
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION