-
Nihilominus, nec rem nec seipsum deserendum putavit, quin viam quae una humanae menti pervia est tentaret atque iniret.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:14)
-
multo minus, quid a singulis tentatum sit et secreto agitatum.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:32)
-
Deinde, praepostera argumentandi subtilitas et ventilatio serum rebus plane desperatis tentatur remedium, nec negotium ullo modo restituit aut errores separat.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 28:1)
-
Ea enim est, ut certitudinis gradus constituamus, sensum per reductionem quandam tueamur, sed mentis opus quod sensum subsequitur plerunque rejiciamus;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:2)
-
nostram, quam describimus et munimus, viam ipse paullatim tentet;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:5)
-
Insanum quiddam esset, et in se contrarium, existimare ea, quae adhuc nunquam facta sunt, fieri posse, nisi per modos adhuc nunquam tentatos.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 15:1)
-
Intellectus sibi permissus, in ingenio sobrio et patiente et gravi (praesertim si a doctrinis receptis non impediatur), tentat nonnihil illam alteram viam, quae recta est, send exiguo profectu;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 45:1)
-
In his autem confutationes tentare et suscipere consentaneum prorsus non est illis, quae a nobis dicta sunt.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:3)
-
Sed interim minime mirum est, si propositionibus novis (praesertim cum mentione operum) magnum sit factum praejudicium per istos impostores, qui similia tentaverunt;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:9)
-
nempe ex erroribus temporis praeteriti et viarum adhuc tentatarum.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:2)
-
quod adhuc factum non est, nec tentatum certe, nisi tantummodo a Platone, qui ad excutiendas definitiones et ideas hac certe forma inductionis aliquatenus utitur.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:6)
-
Non enim res pari periculo non tentatur, et non succedit;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 275:2)
-
Hoc si mens jam ab initio facere tentet affirmative (quod sibi permissa semper facere solet), occurrent phantasmata et opinabilia et notionalia male terminata et axiomata quotidie emendanda;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:5)
-
Attamen quia citius emergit veritas ex errore quam ex confusione, utile putamus, ut fiat permissio intellectui, post tres tabulas comparentiae primae (quales posuimus) factas et pensitatas, accingendi se et tentandi opus interpretationis naturae in affirmativa;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 216:1)
-
et simul cohibitus et repulsus et reverberatus, adeo ut induat motum alternativum et perpetuo trepidantem et tentantem et nitentem et ex repercussione irritatum;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 237:3)