라틴어 문장 검색

Tarquinius enim Priscus victis Sabinis in honorem Vulcani eorum arma succendit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5622)
egregias animas ingenti arte laudat potius quam miseratur extinctos, ut praesentium animos in bella succendat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 242)
nam solis calor et candor inlustrior est quam ullius ignis, quippe qui inmenso mundo tam longe lateque conluceat, et is eius tactus est, non ut tepefaciat solum sed etiam saepe comburat, quorum neutrum faceret nisi esset igneus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 40:2)
quid iam de hominum genere dicam, qui quasi cultores terrae constituti non patiuntur eam nec inmanitate beluarum efferari nec stirpium asperitate vastari, quorumque operibus agri insulae litoraque collucent distincta tectis et urbibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 99:2)
mare illud, quod nunc favonio nascente purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur mane ravum, quodque nunc qua a sole conlucet albescit etvibrat dissimileque estproximo ei continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur id eveniat tamen non possis id verum esse quod videbatur oculis defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 141:4)
Corruptus animus ilico succenditur Et uritur impudentis sensim cupiditas.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.8)
"vel quia purpureis collucent floribus agri, lumina sunt nostros visa decere dies;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권220)
tecta repente quati pinguesque ardere videntur lampades et rutilis conlucere ignibus aedes falsaque saevarum simulacra ululare ferarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:8)
Illa duabus flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna perque pruinosas tulit inrequieta tenebras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 43:3)
cernere erat steriles subito splendescere frondes, accensisque eitum foliis magno inpete late conlucere Deum, nec spinea laedere texta, lambere sanguineos fructus et poma eruenta, stringere mortiferi vitalia germina ligni, quandoquidem tristes purgantur sanguine eulpae, quem contorta rubus densis cruciatibus edit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 325)
"friget succensi sulpuris ardor."
(프루덴티우스, Apotheosis, section 355)
sed, dum forte latens inpietas riget, dextram Iustitiae pigra momorderat succensi stomacho fellis inaestuans.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권13)
"Christus purpureum gemmanti textus in auro signabat labarum, clipeorum insignia Christus scripserat, ardebat summis crux addita cristis, ipse senatorum meminit clarissimus ordo, qui tunc concrete processit crine catenis squalens carcereis aut nexus conpede vasta, conplexusque pedes victoris ad inclyta flendo procubuit vexilla iacens, tunc ille senatus militiae ultricis titulum Christique verendum nomen adoravit, quod conlucebat in armis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권151)
Ira, ubi truncati mucronis fragmina vidit et procul in partes ensem crepuisse minutas, iam capulum retinente manu sine pondere ferri, mentis inops ebur infelix decorisque pudendi erfida signa abicit monumentaque tristia longe spernit, et ad proprium succenditur effera letum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 135)
Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis conlucere faces, iam fervere litora flammis, si te his attigerit terris Aurora morantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION