라틴어 문장 검색

frictio multa praecipue inferiorum partium, uel in sole uel ad ignem, et per se ipsum et per alios usque ad sudorem.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 4:5)
item liberalis unctio et in balneo sudor.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 4:6)
Vnctiones frictionesque et sudores necessarii sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:9)
Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 5:2)
Item leni frictione citra sudorem.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:27)
Igitur corde percusso sanguis multus fertur, uenae elanguescunt, color pallidissimus, sudores frigidi malique odoris tamquam inrorato corpore oriuntur, extremisque partibus frigidis matura mors sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 12:1)
Venarum motus elanguescunt, sudores tenues oriuntur, per quos extremae partes frigescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 19:3)
Ex his autem exit sanguis, sanies, pus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:2)
sanies est tenuior hoc, uarie crassa et glutinosa et colorata.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:4)
Pus crassissimum albidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:5)
Exit autem sanguis ex uulnere recenti aut iam sanescente, sanies [est] inter utrumque tempus, pus ex ulcere iam ad sanitatem spectante.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:6)
Rursus et sanies et pus quasdam species Graecis nominibus distinctas habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 25:1)
Est enim quaedam sanies, quae uel hidros uel melitera nominatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 25:2)
Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, liuida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 27:3)
Biduo sic uulnere habito, tertio die id aperiundum, detergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus inicienda.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 49:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION