라틴어 문장 검색

iam pectora pigro Stricta gelu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:49)
Nam quis castra vocet tot strictas iure secures, Tot fasces?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:6)
Tum torta priores Stringit vitta comas, crinesque in terga solutos Candida Phocaica complectitur infula lauro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:34)
Tot raptis truncus manibus, gladioque relictus Paene suo, qui tot gentes in bella trahebat, Scit non esse ducis strictos, sed militis, enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:8)
Hunc omnes gladii, quos aut Pharsalia vidit, Aut ultrix visura dies, stringente senatu, Illa nocte premunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:35)
Tunc stringere ferrum Regia monstra parant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:47)
Impius ut Magnum nosset puer, illa verenda Regibus hirta coma, et generosa fronte decora Caesaries comprensa manu est, Pharioque veruto, Dum vivunt vultus, atque os in murmura pulsant Singultus animae, dum lumina nuda rigescunt, Suffixum caput est, quo numquam bella iubente Pax fuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:28)
Omnia si quis Providus antennae suffixit lintea summae, Vincitur, et nudis avertitur armamentis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:5)
Dissiluit stringens uterum membrana, fluuntque Viscera:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:26)
Quod magni Thraseae consummatique Catonis Dogmata sic sequeris, salvos ut esse velis, Pectore nec nudo strictos incurris in ensis, Quod fecisse velim te, Deciane, facis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, VIII1)
Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto, Quem de visceribus strinxerat ipsa suis, 'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet,' inquit, 'Sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.'
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XIII1)
Ceno domi quotiens, nisi te, Charopine, vocavi, Protinus ingentes sunt inimicitiae, Meque potes stricto medium transfigere ferro, Si nostrum sine te scis caluisse focum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, L1)
Quid gladium demens Romana stringis in ora?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXIX2)
Nulla catenatis pila est praecincta lagonis, Nec praetor medio cogitur ire luto, Stringitur in densa nec caeca novacula turba, Occupat aut totas nigra popina vias.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXI3)
Hic summa leni stringitur Thetis vento;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX4)

SEARCH

MENU NAVIGATION