라틴어 문장 검색

hic templum ivnoni ingens superius dictum est quod Vergilius ubique lucos consecratos velit accipi, unde tamquam in loco sacro inducit Didonem Iunoni templa construere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4461)
quo ille prodigio commotus oraculum Apollinis adiit, cui Apollo respondit, ut profectus ubi invenisset taurum et lupum inter se pugnantes, spectaret exitum pugnae, et si taurus vicisset, Neptuno templa construeret;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 37718)
aramque sepulcri pyram dicit, quae in modum arae construi lignis solebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1771)
sed apud antiquos inter vasorum supellectilem etiam mensam cum aris mos erat consecrari quo die templum consecrabatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2792)
quam cum ille Iovi sacrificaturus induisset, tanto corporis ardore correptus est, ut non invento remedio pyram construi iuberet donatisque Philoctetae sagittis peteret ab eo ut cremaretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 29931)
unde et in circo falae dicuntur divisiones inter euripum et metas, quod ibi constructis ad tempus turribus, his telis pugna edi solebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7024)
virgea praeterea celei vilisque supellex id est vasa de vimine, qualia Ceres Celeo aliquando monstravit, ut qualos, cor- bes et cetera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1651)
'vilis' autem 'supellex' quia . . . nam de genistis vel iunco vel alba vite solent fieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1652)
sane 'haec corbis' dicendum est secundum Tullium, qui ait in Sestiana "messoria se corbe con- texit". sane 'supellex' usurpativum est, nam artis est 'haec supel- lectilis':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1653)
"ecce plumbatur, construitur, erigitur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:10)
quid autem stultius quam, cum plurimum copiis facultatibus opibus possint, cetera parare, quae parantur pecunia, equos famulos vestem egregiam vasa pretiosa, amicos non parare, optimam et pulcherrimam vitae, ut ita dicam, supellectilem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 70:1)
Mihi quidem, inquit, satis hoc confirmatum videtur, laetorque eam philosophiam, cuius antea supellectilem pluris aestimabam quam possessiones reliquarum - ita mihi dives videbatur, ut ab ea petere possem, quicquid in studiis nostris concupissem - , hanc igitur laetor etiam acutiorem repertam quam ceteras, quod quidam ei deesse dicebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 128:2)
Quibus enim oculis animi intueri potuit vester Plato fabricam illam tanti operis, qua construi a deo atque aedificari mundum facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 19:1)
iam gallinae avesque reliquae et quietum requirunt ad pariendum locum et cubilia sibi nidosque construunt eosque quam possunt mollissume substernunt, ut quam facillume ova serventur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 129:5)
Nam cum tribus rebus animantium vita teneatur, cibo potione spiritu, ad haec omnia percipienda os est aptissimum quod adiunctis naribus spiritu augetur, dentibus autem in ore constructis mandatur atque ab is extenuatur et mollitur cibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 134:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION