라틴어 문장 검색

Qui per pronum eunt, resupinant corpora, qui in arduum, incumbunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 14:2)
adfectauit enim censorium supercilium, cum alius animo esset:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 4:4)
in angusto vero comprensus aut distulit, id est timide negavit, aut promisit, sed difficulter, sed subductis superciliis, sed malignis et vix exeunti- bus verbis ?
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 7:1)
At plerique sunt, qui beneficia asperitate verborum et supercilio in odium adducunt eo sermone usi, ea superbia, ut impetrasse paeniteat.
(세네카, 행복론, Liber II 14:1)
Libet itaque interrogare, quid se tanto opere resupinet, quid vultum habitumque oris pervertat, ut malit personam habere quam faciem ?
(세네카, 행복론, Liber II 52:1)
Ita sublato alte supercilio in eadem quae ceteri descenditis mutatis rerum nominibus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 10:6)
Quidam se a cinerario impulsos moleste ferunt et contumeliam vocant ostiari difficultatem, nomenculatoris superbiam, cubiculari supercilium.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 72:4)
lucebit Pario marmore clarius, quam grata est facies torva viriliter et pondus veteris triste supercili!
(세네카, 파이드라 11:27)
aut in amore dolere volo aut audire dolentem, sive meas lacrimas sive videre tuas, tecta superciliis si quando verba remittis, aut tua cum digitis scripta silenda notas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 811)
nec mora, cum totas resupinat Cynthia ualuas, non operosa comis, sed furibunda decens.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 831)
"consurge, sophorum egregium Polemi decus, ac nunc Stoica tandem pone supercilia et Cynicos imitatus amantes incipies iterum parvum mihi ferre Platona."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium65)
garrula Gauranis plus murmurat unda fluentis contigui collis lapsa supercilio.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, De Balneis Villae suae4)
1 geminos orbes hispidus superciliorum coronat arcus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:4)
in hanc ergo piscinam fluvium de supercilio montis elicitum canalibusque circumactis per exteriora natatoriae latera curvatum sex fistulae prominentes leonum simulatis capitibus effundunt, quae temere ingressis veras dentium crates, meros oculorum furores, certas cervicum iubas imaginabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:3)
subducta est tota protinus acies in supercilium collis abrupti, quae cum prius applicata esset oppugnatione te viso non est explicata congressui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION