라틴어 문장 검색

Crassi morte apud Parthos, morte Iuliae Caesaris filiae, quae nupta Pompeio generi socerique concordiam matrimonii foedere continebat, statim aemulatio erupit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 13:2)
Superstes dignitatis suae vixit, ut cum maiore dedecore per Thessalica Tempe equo fugeret, ut una navicula Lesbon applicaret, ut Syedris in deserto Ciliciae scopulo fugam in Parthos, Africam vel Aegyptum agitaret, ut denique Pelusio litore imperio vilissimi regis, consiliis spadonum et, ne quid malis desit, Septimii desertoris sui gladio trucidatus sub oculis uxoris suae libero-rumque moreretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 51:2)
Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius magisque e re publica esse, unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 21:2)
Lacrimantes atque obsecrantes orant, una potius ut duobus nupta fieret quam ut uni duae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 22:5)
Vide in hac fortuna etiam magnanimitatem exitum mortis ludibrio praeferentem. C. Vettium Pelignum Italicensem conprehensum a cohortibus suis, ut Pompeio traderetur, servus eius occidit, ac se, ne domino superstes fieret, interemit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 24:1)
Nam Plancus in Maevia Galla nupta male audiebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:6)
Non, timidum nuptae leviter tectura pudorem, Lutea demissos velarunt flammea vultus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:20)
285 Dum ii colloquuntur inter se, intrat Marcia, quam Cato sibi nuptam, olim Hortensio cesserat;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권9)
Nondum destituit calidus tua vulnera sanguis, Semianimisque iaces, et adhuc potes esse superstes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:69)
Nullusne tuorum Emeruit comitum, fatis non posse superstes Esse tuis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:64)
feriat dum moesta remotas Fama procul terras, vivam tibi nempe superstes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:38)
Stante potest mundo, Romaque superstite, Magnus Esse miser.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:9)
Sic longius aevum Destruit ingentes animos, et vita superstes Imperio.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:12)
Quaerat cineres victura superstes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:39)
Nam Latio iam nupta duci est:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION