라틴어 문장 검색

atque utinam mei semper sic recorderis, ut sollicitudines ipsas angore 2 succiduo concatenatas, qui exhortator attenuas, intercessor incidas!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Chariobaudo 1 Abbati salutem 1:2)
Sed et Macedones suspecti, quia, cum primum Oedipum tragoediam audissent, ridentes incesti dolorem, ἤλαυνε, dicebant, εἰσ τη`ν μητέρα. Iam nunc recogitate quantum liceat erroribus ad incesta miscenda, suppeditante materias passivitate luxuriae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 16:2)
itaque Pometinae manubiae, quae perducendo ad culmen operi destinatae erant, vix in fundamenta suppeditavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 563:2)
et, quod multitudo suppeditabat, aliquot validas cohortes in castris armatas instructasque reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi vallo appropinquasset hostis, erumperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 253:2)
materia crescendi per summam gloriam suppeditat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 200:2)
omnia ab Arpis Romanis suppeditabantur, ceterum adeo exigue ut militi occupato stationibus vigiliisque et opere eques folliculis in castra ab Arpis frumentum veheret, interdum occursu hostium cogeretur abiecto ex equo frumento pugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 185:2)
iam primum omnium urbs lustrata est, hostiaeque maiores quibus editum est dis caesae, et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est, et signum aeneum matronae in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere, ubi sortes adtenuatae erant, imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 665:1)
sortes adtenuatas unamque sua sponte excidisse ita scriptam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 12:1)
plures fame quam ferro absumpti, nec his paucis iam victus suppeditat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 482:3)
tributo sumptus suppeditari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 647:2)
cum prohibentibus opus Romanis manum posse conseri et, si ferocius procucurrissent, magna caede ita attenuari praesidii vires, ut facile per se ipsi Tarentini urbem ab iis tueri possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 151:1)
tum opportunissima portu egregio unde terra marique quae belli usus poscunt suppeditentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 622:2)
inter haec repleverat iam Poenus armatis muros, et vis magna ex ingenti copia congesta telorum suppeditabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 637:1)
conatus paulo post ultro inferre pedem, ut neminem cedere atque obstinatos mori in vestigio quemque suo vidit, patefacta acie, quod ut facere posset armatorum facile suppeditabat, cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes ad unum omnes occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 342:1)
apud vos quem ad modum loquar nec consilium nec oratio suppeditat, quos ne quo nomine quidem appellare debeam scio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 404:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION