라틴어 문장 검색

exemplum dat vita hominum, quo cetera peccent, vita hominum, cui quidquid agit vesania et error suppeditant, ut bella fremant, ut fluxa voluptas diffluat, inpuro fervescat ut igne libido, sorbeat ut cumulos nummorum faucibus amplis gurges avaritiae, finis quam nullus habendi temperat aggestis addentem vota talentis, auri namque fames parto fit maior ab auro.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 175)
et necesse est multum accipere Thaidem, Ut tuo amori suppeditare possit sine sumtu tuo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8132)
Nam, si illi pergo suppeditare sumtibus, Menedeme, mihi illaec vero ad rastros res redit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 1162)
repetere et diu inculcare fuerit utilius, et in lectione quoque non properare ad continuandam eam vel accelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 60:2)
quae si omnia exigerem, suppeditabat tamen tempus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:2)
licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppeditet, tamen viva illa, ut dicitur, vox alit plenius eius praeceptoris, quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et verentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 23:2)
facile remedium est ubertati;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 50:5)
magis conciliatis animis et iam calentibus haec libertas feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi, quorum naturalis ubertas licentiam verbi notari circumfuso nitore non patitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 68:2)
quorum ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quomodo occurrent sed etiam quomodo oportet utamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 14:3)
neque illa Livii lactea ubertas satis docebit eum, qui non speciem expositionis, sed fidem quaerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 33:2)
sed plurimas vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 110:2)
quapropter historiae nonnunquam ubertas in aliqua exercendi stili parte ponenda et dialogorum libertate gestiendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 216:1)
neque se tanta in eo unquam fudisset ubertas, si ingenium suum fori, non ipsius rerum naturae finibus terminasset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 75:2)
Ad illud aes alienum solvendum opus est negotianti navigatione prospera, agrum colenti ubertate eius, quam colit, terrae, caeli favore;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 5:4)
Sic segetem nimia sternit ubertas, sic rami nimio onere franguntur, sic ad maturitatem non pervenit nimia fecunditas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION