라틴어 문장 검색

Magni imperatores, cum male parere militem vident, aliquo labore conpescunt et expeditionibus detinent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 9:1)
Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 6:3)
Tertia proprietates verborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro vero falsa subrepant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 9:5)
Illos conpesce, marcentia in te excita, soluta constringe, contumacia doma, cupiditates tuas publicasque quantum potes vexa;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 18:2)
Sed postquam subrepentibus vitiis in tyrannidem regna conversa sunt, opus esse legibus coepit, quas et ipsas inter initia tulere sapientes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 6:1)
Si reverentia frenat animos ac vitia compescit, cur non et admonitio idem possit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 44:1)
Homicidia compescimus et singulas caedes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 30:2)
Sic consolamur crustulo pueros, sic infantium fletum infuso lacte conpescimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 27:4)
Immo febrem et quidem subrepentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 1:2)
Licet aliquis nimium inmoderatumque in hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatissimos inhibere et voluptates ituras in dolorem compescere et votis opstrepere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 4:5)
Ideo civilia bella compescui?
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 8:6)
Schema negabat decoris causa inuentum, sed subsidii, ut quod aures offensurum esset, si palam diceretur, id oblique et furtim surreperet.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 24:1)
aliquoius sententiae dulcedo subrepsit, cui non potuerunt subsistere.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 24:7)
2.11.10. ex quo adparet summi ingenii uiro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 11:17)
Atqui de iniuriis dominorum in servos qui audiat positus est, qui et saevitiam et libidinem et in praebendis ad victum necessariis avaritiam compescat.
(세네카, 행복론, Liber III 97:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION