라틴어 문장 검색

is finis lacerationi fuit, sepultumque Consentiae quod membrorum reliquum fuit cura mulieris unius, ossaque Metapontum ad hostes remissa, inde Epirum devecta ad Cleopatram uxorem sororemque Olympiadem, quarum mater magni Alexandri altera, soror altera fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 353:1)
ut vero tot hominum iumentorumque incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis ingrediebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 375:1)
otium enim ex labore, copia ex inopia, cultus ex inluvie tabeque squalida et prope efferata corpora varie movebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 397:1)
postremo ita adsuetudine mali efferaverant animos ut non modo lacrimis iustoque conploratu prosequerentur mortuos, sed ne efferrent quidem aut sepelirent, iacerentque strata exanima corpora in conspectu similem mortem expectantium, mortuique aegros, aegri validos cum metu, tum tabe ac pestifero odore corporum conficerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 397:1)
itaque qui primi erant, hastati, per cumulos corporum armorumque et tabem sanguinis, qua quisque poterat, sequentes hostem et signa et ordines confuderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 462:1)
qui non cunctanter contulere, sine contumelia et laceratione corporum dimissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 490:1)
eas areas cum ex amicorum sententia dominus aperuisset, quae titulum sepulti regis habuerat, inanis inventa, sine vestigio ullo corporis humani aut ullius rei, per tabem tot annorum omnibus absumptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 343:1)
id se victimario nuntianti parum credentem ipsum aquam effundi ex olla ubi exta coquerentur iussisse et vidisse ceteram integrann partem extorum, iecur omne inenarrabili tabe absumptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 166:1)
captivos cum foeda laceratione interficiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 198:2)
cadavera intacta a canibus ac volturibus tabes absumebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 244:4)
et contagione velut tabes in Perrhaebiam quoque id pervaserat malum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 47:2)
quod si velis declinare, haec tabes, huius tabis dicis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 293)

SEARCH

MENU NAVIGATION