라틴어 문장 검색

Nam mulier natalibus clara, moribus proba, aetate declivis, diu vidua mater olim, parum decore secuta matrimonium videbatur divitis senis ita perditi morbo, ut esse taedio posset uxori, quam iuvenis sanusque duxisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 8:2)
Amat enim qui se sic amari putat, ut taedium non pertimescat;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 5:3)
Recepi litteras tuas quibus quereris taedio tibi fuisse quamvis lautissimam cenam, quia scurrae cinaedi moriones mensis inerrabant.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 1:1)
Quam multi, cum lector aut lyristes aut comoedus inductus est, calceos poscunt aut non minore cum taedio recubant, quam tu ista - sic enim appellas - prodigia perpessus es!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 3:3)
Pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis Vertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1917)
lenius instando taedia tolle tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:530)
quam tu dum capias, taedia nulla fuge.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 31:3)
dedecet ingenuos taedia ferre sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 68:1)
haec mihi verba malae minuerunt taedia vitae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 914)
taedia consimili fieri de carmine vobis, quidque petam cunctos edidicisse reor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 72)
sed flumine saepe secundo augetur remis cursus euntis aquae, et pudet et metuo semperque eademque precari, ne subeant animo taedia iusta tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1511)
Tantaque sunt miseris invisi taedia lecti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:13)
Repetendus erit, nec taedia coepti ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:19)
Tum nescia voti atque inter mortisque metus et taedia vitae est tales complexa preces:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 47:8)
Intereat, quoniam tot caede procorum admonitus non est agiturque in taedia vitae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION