라틴어 문장 검색

Restat ut propter tuas falacias penas talionis recipias.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 2:10)
armis apta magis tellus quam commoda noxae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 227)
ite procul fraudes, alio sint aere noxae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 66)
si pateris hortantem, conatuum tuorum socius adiutor, praevius particeps ero, sin autem inlecebrosis deliciarum cassibus involutus mavis, ut aiunt, Epicuri dogmatibus copulari, qui iactura virtutis admissa summum bonum sola corporis voluptate determinat, testor ecce maiores, testor posteros nostros huic me noxae non esse confinem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 5:2)
Par erat quidem garrulitatem nostram silentii vestri talione frenari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:1)
porro autem si me garrire compulso ipse reticere perseveraveris, te quoque silentii nostri talione ad vicem plecti non periniurium est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 4:1)
"nunc regis iniqui ob noxam immeritos patriae tot culmina cives exuimus, nec adhuc calcati foederis Argos fama subit, et iam bellorum extrema dolemus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권75)
sed memor Elysii regis noxasque recensens Tydeos in medios astu subit impia campos Tisiphone:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권70)
"cur autem ego sanguine fraudes et periura luam regalis crimina noxae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권255)
"belliger Aegide, subitae cui maxima laudis semina de nostris aperit Fortuna ruinis, non externa genus, dirae nec conscia noxae turba sumus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권264)
Si certum est denique nos nocentissimos esse, cur a vobis ipsis aliter tractamur quam pares nostri, id est ceteri nocentes, cum eiusdem noxae eadem tractatio deberet intervenire?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 1:1)
consolantur aegram animi avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 601:2)
victus tandem, quando quidem nihil praeter tempus noxae lucrarentur, remissa contione iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 653:1)
qui creasset, eum ius fasque esset occidi, neve ea caedes capitalis noxae haberetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 604:1)
testis productus, qui septem et viginti enumeratis stipendiis octiens extra ordinem donatus donaque ea gerens in conspectu populi, scissa veste tergum laceratum virgis ostendit, nihilum deprecans quin si quam suam noxam reus dicere posset, privatus iterum in se saeviret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 648:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION