라틴어 문장 검색

Instantias vero quatuor itidem, quae huc referuntur, uno nomine Instantias Mathematicas vocamus, et Instantias Mensurae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:15)
Quinetiam mensurae motuum violentorum (quos vocant), ut missilium, tormentorum, rotarum, et similium, cum hae quoque manifesto suos habeant limites certos, notandae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 420:6)
Haec itaque et similia in mensuris motuum quoad distantias notanda sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:9)
Est et aliud genus mensurae localis motuum, quod non praetermittendum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 422:1)
Inquirendum enim est inter mensuras istas motuum, quantam compressionem aut extensionem corpora (pro natura ipsorum) facile et libenter patiantur, et ad quem terminum reluctari incipiant, adeo ut ad extremum Non Ultra ferant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 422:4)
Atque haec omnia cum mensuris suis in indagatione naturae notanda et exploranda sunt, aut in certitudine sua, aut per aestimativas, aut per comparativas, prout dabitur copia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 427:4)
Atque de mensuris temporum simplicibus haec dicta sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:12)
Verum non solum quaerenda est mensura motuum et actionum simpliciter, sed multo magis comparative:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:1)
At exemplum hujus rei de qua agitur, videlicet, de comparativis mensuris motuum, neque solum rei ipsius, sed et usus insignis ejus (de quo paulo ante loquuti sumus), eminet in cuniculis subterraneis, in quibus collocatur pulvis pyrius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:1)
Itaque hae mensurae ex rebus ipsis petendae sunt, et non ex verisimilitudine aut conjecturis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 438:5)
tertius, mensurae motuum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:14)
Tempus siquidem negotiorum, sicuti pecunia mercium, est mensura.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 2:3)
Magnitudo imperiorum, quoad molem et territorium, mensurae subiicitur, quoad reditus, calculis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 3:2)
Maxima autem pars soli quod in hortos aut segetes convertitur horreis publicis assignetur, in quibus fruges reponantur et mensura certa distribuantur, ita tamen ut supersint nonnullae fundi portiones in quibus industria singulorum se exerceat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:26)
Itaque dona tua magnitudine ne metiaris, sed commoditate, et ad debitam mensuram redigas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION