라틴어 문장 검색

In illis enim vel parentis affectus vel maeror avunculi vel desiderium mariti temperandum fuit et pro diversitate personarum diversa de scripturis adhibenda medicina.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 1:5)
Secunda post naufragium tabula est, quod male coeperis, saltim hoc remedio temperare.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:6)
"Ecce supercilio clivosi tramitis undam Elicit, illa cadens raucum per levia murmur Saxa ciet scatebrisque arentia temperat arva."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:11)
"me, quem luna solet deducere vel breve lumen candelae, cuius dispenso et tempero filum, contemnit, miserae cognosce prohoemia rixae, si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum, stat contra starique iubet:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III113)
Quippe Thracas in res suas traxerant, atque ita industriam Macedonum viribus Thracum, ferociam Thracum disciplina Macedonica temperavere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM SECUNDUM 3:2)
Nam cui libentiae gratiaeque omnes conviviorum incognitae sint, quique illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas huiusmodi voluptates aut voluntas tulerit aut casus induxerit aut necessitas inpulerit, mox deleniri et capi, neque mentem eius animumque consistere.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 8:1)
ita et adpetentia, cum titillatur et crescit, rationis gubernaculo temperatur, si semel ceciderit, animal extinguitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 30:2)
Si ergo cibo vivimus et cibum adpetentia sola commendat, elaborandum nobis est commento varietatis ut haec semper provocetur, cum praesto sit ratio qua intra moderationis suae terminos temperetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 31:1)
Mulsum quod probe temperes miscendum esse novo Hymettio et vetulo Falerno.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 9:4)
non sidera coelo Ulla videt, sterili non quidquam frigore gignit, Sed glacie medios signorum temperat ignes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:64)
Ut neque sole viam, nec duro frigore saevam, Inde polo Libyes, hinc bruma temperet annus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:29)
Si temperari balneum cupis fervens, Faustine, quod vix Iulianus intraret, Roga, lavetur, rhetorem Sabineium.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXV1)
Hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum, Temperat ambrosias cum tua cura dapes Et bonus aetherio laxatur nectare Caesar Ingentique tenet pocula parca manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, VIII2)
Quatenus Odrysios iam pax Romana triones Temperat et tetricae conticuere tubae, Hunc Marcellino poteris, Faustine, libellum Mittere:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXX1)
Nomen nectare dulcius beato, Quo mallet Cybeles puer vocari Et qui pocula temperat Tonanti, Quod si Parrhasia sones in aula, Respondent Veneres Cupidinesque;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION