라틴어 문장 검색

ergo si ea ratione et eo tempore, quod est supra scriptum, caeditur materies, erit tempestiva.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장8)
aestiva ad septentrionem, quod ea regio, [non] ut reliquae per solstitium propter calorem efficiuntur aestuosae, eo quod est aversa a solis cursu, semper refrigerata et salubritatem et voluptatem in usu praestat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장8)
nam 'solstitia' pro solstitio et 'hiemes' pro hieme posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10018)
nam in septimo signo fit solstitium a bruma, in septimo bruma a solstitio, in septimo aequinoctium ab aequinoctio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 5:1)
solstitia hiberna et non solum sol- stitia, id est solstitiorum sola tempora, sed omnes hiemes serenas optandas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10029)
'umida solstitia atque hiemes orate serenas agricolae' non quod umida esse debeant, sed 'umida solstitia' epitheton hiemis est, et modo hoc dicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10024)
sane quidam 'umida solstitia atque hiemes orate serenas' pro hiemali tantum sol- stitio accipiunt, hoc est ea solstitia, quae umida hiberni temporis ra- tione esse necesse est - nam aestatis solstitia umida esse non possunt - , ut sub una significatione dictum sit 'umida solstitia atque hiemes':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10020)
videtur ergo contrarium esse quod dicit, optate pluvias per solstitia et per hiemem serenitatem, cum, ut diximus, unum aestivum sit et aliud hiemale solstitium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1008)
In his locis, quae nos incolimus, post solstitium Canicula exoritur, et quidem aliquot diebus, at apud Troglodytas, ut scribitur, ante solstitium, ut, si iam concedamus aliquid vim caelestem ad eos, qui in terra gignuntur, pertinere, confitendum sit illis eos, qui nascuntur eodem tempore, posse in dissimilis incidere naturas propter caeli dissimilitudinem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 137:2)
in his locis quae nos incolimus, post solstitium Canicula exoritur, et quidem aliquot diebus, at apud Troglodytas, ut scribitur, ante solstitium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 137:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION