라틴어 문장 검색

quae omnia ab Iasone Cyrenaeo quinque libris declarata sunt, tentavimus nos uno volumine breviare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장23)
tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장19)
Iudas vero Maccabaeus et, qui cum illo erant, introeuntes la tenter in castella convocabant cognatos; et eos, qui permanserunt in Iudaismo, assumentes, collegerunt circiter sex milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장1)
Intraverat enim in eam, quae dicitur Persepolis, et tentavit exspoliare templum et civitatem opprimere; quapropter, multitudine ad armorum auxilium concurrente, in fugam versi sunt; et contigit ut Antiochus in fugam versus ab indigenis turpiter rediret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장2)
Atque una cum ipso etiam Idumaei, qui tenebant opportunas munitiones, exercebant Iudaeos et fugatos ab Hierosolymis suscipientes bellum alere tentabant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장15)
Si igitur in negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장19)
Sed rex, accepto gustu audaciae Iudaeorum, artibus loca tentavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장18)
Deflecte nunc in aduersum mentis intuitum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:2)
An scientes uolentesque bonum deserunt, ad uitia deflectunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:28)
studium ad peiora deflexeris:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:4)
quos, ut uberrime demonstratum est, bonum quaerentes prauus error auertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiens a suo quoquam deflectat exordio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:3)
Respondebo propositum te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse et an facias quoue conuertas praesens prouidentiae ueritas intuetur diuinam te praescientiam non posse uitare, sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum quamuis te in uarias actiones libera uoluntate conuerteris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:14)
Ex quo apparet has partes medicinae solas ab iis esse tentatas, easque esse vetustissimas.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium7)
Ex cuius successoribus Themison nuper ipse quoque quaedam in senectute deflexit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium23)
Gangrenam vero, si nondum plane tentet, sed adhuc incipit, curare non difficillimum est, utique in corpore iuvenili;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장342)

SEARCH

MENU NAVIGATION