라틴어 문장 검색

sed istud aptius paraverit Leo Leonis aut secutus orbitas cantu in Latino, cum prior sit Attico Consentiorum qui superstes est patri, fide, voce, metris ad fluenta Pegasi cecinisse dictus omniforme canticum, quotiensque verba Graia carminaverit, tenuisse celsa iunctus astra Pindaro montemque victor isse per biverticem nullis secundus inter astra Delphica.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:13)
Iam per alternum pelagus loquendi egit audacem mea cymba cursum nec bipertito timuit fluento flectere clavum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:4)
Donauerat equum optimum antistiti Aidano, in quo ille, quamuis ambulare solitus, uel amnium fluenta transire, uel si alia quaelibet necessitas insisteret, uiam peragere posset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 1:16)
Fertur autem, quia in loco, quo occisi sunt, fons ebullierit, qui in eodem loco usque hodie copiosa fluenti sui dona profundat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 2:14)
qua dilabente ad primum teporem solis, perlucens iam aliquid, incerta tamen ut solet lux speciem omnium multiplicem intuenti reddens, tum quoque frustrata Romanos, multo maiorem iis quam erat hostium aciem ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 14:2)
terret et sonitus et altitudo per mediam vallem fluentis Penei amnis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 73:2)
postea re quieta propius accedentes cum animadvertissent commoditatem esse magnam corporibus ignis teporem, ligna adicientes et is conservantes alios adducebant et nutu monstrantes ostendebant, quas haberent ex eo utilitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장3)
non enim debet oleum congelari, sed tepore caloris extenuari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장16)
non minus si lucerna concinnata oleique plena et accensa in eo loco operta fuerit conlocata et postero die non erit exusta, sed habuerit reliquias olei et enlychnii ipsaque umida invenietur, indicabit eum locum habere aquam, ideo quod omnis tepor ad se ducit umores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장34)
a ventis autem quocumque feruntur umores conglobati ex fontibus et fluminibus et paludibus et pelago, cum tepores solis colligunt et exhauriunt et ita tollunt in altitudinem nubes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장5)
lunare lumen, in quo est non manifestius calor sed occultus tepor, magis diffundit humecta, et inde provenit iniecto tepore et aucto humore putredo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION