라틴어 문장 검색

omnis enim ars materia inventa circa quam versetur, ferramenta vasa instrumentum armamentaque primum comparat, per quae opera sua efficere possit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1777)
alii 'terebramus' legunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6354)
quod autem dicunt physici de effosso oculo sanguinem numquam fluere, verum quidem est, sed supra non effossum huius oculum, sed terebratum legimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6632)
aut enim terebrat aut incendit aut disclina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 42923)
ense secent lato vulnus quidam 'lato' ita dictum accipiunt, ut, quasi ipso iubente, ne scalpello aut aliquo ferramento minore, sed ense, et hoc lato, aperiretur, quamquam cum maiore dolore, dummodo extracta sagitta remittant eum quamprimum ad pugnam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3891)
Cato in oratione ad filium "vir bonus est, Marce fili, colendi peritus, cuius ferramenta splendent". dicimus autem et 'hic vomer' et 'hic vomis', sed ab utroque 'huius vomeris' facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 463)
Tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis, quae apud ipsum erant deprehensa, respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia repente conticuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 10:8)
quae molitio quae ferramenta qui vectes quae machinae qui ministri tanti muneris fuerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 19:2)
huius generis causarum, sine quo non efficitur, alia sunt quieta, nihil agentia, stolida quodam modo, ut locus tempus materia ferramenta et cetera generis eiusdem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 15장 1:1)
"eheu, baro, regustatum digito terebrare salinum contentus perages, si vivere cum Iove tendis."
(페르시우스, 풍자, satire 583)
Exclamo ego attonitus, secutusque labentem eodem ferramento ad mortem viam quaero.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:25)
Ideoque nec mercennarius ad raptum ferramentum expaverat, nec Eumolpus interpellaverat mimicam mortem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:28)
Hinc mercennarius tonsor ferramenta sua nobis et ipse armatus distribuit, illinc Tryphaenae familia nudas expedit manus, ac ne ancillarum quidem clamor aciem destituit, uno tantum gubernatore relicturum se navis ministerium denuntiante, sinon desinat rabies libidine perditorum collecta.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:8)
"prima, terebrato per rara foramina buxo ut daret, effeci, tibia longa sonos, vox placuit:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권452)
Expulit hanc sanguis, seque eiaculatus in altum emicat et longe terebrata prosilit aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION