라틴어 문장 검색

Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburam cerneret eluvie sanguinis affluere, protulerat rabiem Tyrrheni ad litoris oram quaeque loca aequoreus proxima portus habet, inter carnifices et constipata sedebat officia extructo celsior in solio.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.11)
Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum invenio admirans numerum, matresque virosque, collectam exsilio pubem, miserabile volgus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 33:2)
Idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae findit Aprilem, iure sollemnis mihi sanctiorque paene natali proprio, quod ex hac luce Maecenas meus adfluentis ordinat annos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 115)
carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando mortalis animas vivunt sortita neque ulla est aut magno aut parvo leti fuga:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:15)
Cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis animis perditum irent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 36장5)
Erras enim, si tibi illam putas tantum terrestres operas promittere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 10:4)
Iustitia et fortitudo, si animalia sunt, certe terrestria sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 21:2)
Omne animal terrestre alget, esurit, sitit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 21:3)
Ut vidit novi generis faciem, insolitum incessum, vocem nullius terrestris animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putavit sibi tertium decimum laborem venisse.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:14)
securitas alta, adfluens, ius supra omnem iniuriam positum ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 9:2)
multos in amicitiam adtrahes adfluetque ad te optumus quisque.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 41:2)
non si una uicinia coiit aut transeuntium paucorum numerus adfluxit, sed ubi totus aut ex magna parte populus, ubi diuisa est in partes ciuitas.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.24)
iam si ad sacrosanctos patres pro comparatione veniatur instruit ut Hieronymus destruit ut Lactantius adstruit ut Augustinus, attollitur ut Hilarius summittitur ut Iohannes, ut Basilius corripit ut Gregorius consolatur, ut Orosius affluit ut Rufinus stringitur, ut Eusebius narrat ut Eucherius sollicitat, ut Paulinus provocat ut Ambrosius - perseverat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 7:1)
citius me tigris abactis fetibus orbatique velint audire leones, nec si tergeminum Sicula de virgine carmen affluat aut silvis chelys intellecta ferisque, mulceat insanos gemitus, stat pectore demens luctus et admoto latrant praecordia tactu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus6)
Maritimus cum sis, fieri terrestris cave.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M15)

SEARCH

MENU NAVIGATION