라틴어 문장 검색

non igitur nostris ullum gaudere Quiritem auguror, at multos indoluisse malis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1252)
causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae indicio non est testificanda meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1051)
Sanctus Bonaventura affirmavit hominem, ante peccatum, detegere illud potuisse quod omnis creatura “testificatur Deum esse trinum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 303:2)
Eumenidum domina Stygio caput exerit antro rapta ad tartarei thalamum Proserpina regis, et, si quando suos dignatur adire Quirites, placatur vaccae sterilis cervice resecta, et regnare simul caeloque Ereboque putatur, nunc bigas frenare boves, nunc saeva sororum agmina vipereo superis inmittere flagro, nunc etiam volucres caprearum in terga sagittas spargere, terque suas eadem variare figuras, denique cum Luna est, sublustri splendet amictu;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권109)
quidquid Quiritum sueverat orare simpuvium Numae, Christi frequentans atria hymnis resultat martyrem.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.158)
urbs augusta suos vomit effunditque Quirites, una et patricios ambitione pari confundit plebeia phalanx umbonibus aequis discrimen procerum praecipitante fide.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.52)
Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites, Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 32:2)
verum ipsae e foliis natos, e suavibus herbis ore legunt, ipsae regem parvosque Quirites sufficiunt aulasque et cerea regna refigunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:3)
O saepe mecum tempus in ultimum deducte Bruto militiae duce, quis te redonavit Quiritem dis patriis Italoque caelo, Pompei, meorum prime sodalium, cum quo morantem saepe diem mero fregi, coronatus nitentis malobathro Syrio capillos?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 71)
sed bellicosis fata Quiritibus hac lege dico, ne nimium pii rebusque fidentes avitae tecta velint reparare Troiae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 312)
quid censes munera terrae, quid maris extremos Arabas ditantis et Indos, ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis, quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 62)
"Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium rei publicae omnia superet:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장1)
Verum id frustra an ob rem faciam, in vestra manu situm est, Quirites.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장6)
vos, Quirites, in imperio nati aequo animo servitutem toleratis?
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장21)
Neque ego vos, Quirites, hortor, ut malitis civis vestros perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscendo malis bonos perditum eatis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장52)

SEARCH

MENU NAVIGATION