라틴어 문장 검색

Hac data occasione eorum monita et praecepta exequi gaudebat, regem appellans patronum suum et patrem et protectorem (nam haec ipsa verba rex literis suis postera inseruit ad civitatem Londini missis, quibus humanitatem archiducis prolixe commendavit) cum aliis verbis honorificentissimis quae amorem suum et observantiam erga regem testarentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:16)
Sed in iis omnibus rebus (etsi prudenter positis et captatis) Ferdinandus spe sua frustratus esset, nisi quod Pluto erga eum magis fuit propitius quam Pallas.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 3:2)
Attamen testamur interim, nos illis ipsis, quod ex vera interpretandi forma non sint inventa aut probata, teneri minime velle.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:8)
Itaque prima causa tam pusilli in scientiis profectus ad angustias temporis erga illas propitii rite et ordine refertur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:12)
Eas autem tres instantias quae huc pertinent, uno nomine Instantias Propitias sive Benevolas vocamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 414:5)
Verum, ut sermones hos claudamus, nemo est (ut testatur sacra Scriptura) qui sollicite cogitando potest apponere ad staturam suam cubitum unum in pusillo scilicet corporis humani modulo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 16:2)
Itaque si quis se peritum dialecticum praestare possit ut addat inventioni iudicium, magna haud dubie efficiet, praesertim si tempora sint propitia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:21)
Neque sane inveniuntur aliae duae qualitates magis ad hanc propitiae, quam si quis habeat modicum ex stulto et non nimium ex honesto.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:14)
Sicut enim natura minus illis propitia fuit, ita et illi naturae vicissim adversi, cum sint plerique ipsorum (ut loquitur Scriptura) sine affectione naturali.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:3)
Miserere principali tuae parti et non tradas in infamiam hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri ".
(불가타 성경, 에스테르기, 3장15)
Et testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis.
(불가타 성경, 호세아서, 5장5)
Et testatur superbia Israel in faciem suam, nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his.
(불가타 성경, 호세아서, 7장10)
Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: "Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est? ".
(불가타 성경, 아모스서, 7장2)
Propitius sit nobis Dominus, ne derelinquamus legem et iustificationes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장21)
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino cum omni clementia propitio facto illis,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION