라틴어 문장 검색

" Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu coniecit, rauco quod protinus aere repulsum e summo clipei nequiquam umbone pependit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:8)
Hanc quoque deserimus sedem, paucisque relictis vela damus, vastumque cava trabe currimus aequor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 10:27)
Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis conlucere faces, iam fervere litora flammis, si te his attigerit terris Aurora morantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:7)
procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:11)
Tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas umbonum cratis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:15)
[Pinea silva mihi, multos dilecta per annos] lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant, nigranti picea trabibusque obscurus acernis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:7)
Strepit adsiduo cava tempora circum tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt, discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo ictibus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:15)
Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma funditur et vastos umbo vomit aureus ignes:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 12:6)
inde aliud super atque aliud figitque volatque ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:11)
infelix pugnae iuvenem in certamine credit exstinctum et, subito mentem turbata dolore, se causam clamat crimenque caputque malorum, multaque per maestum demens effata furorem purpureos moritura manu discindit amictus et nodum informis leti trabe nectit ab alta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 24:3)
Ecce autem flammis inter tabulata volutus ad caelum undabat vortex turrimque tenebat, turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse subdideratque rotas pontisque instraverat altos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:16)
gaudentem patrios findere sarculo agros Attalicis condicionibus numquam demoveas, ut trabe Cypria Myrtoum pavidus nauta secet mare.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 14)
Non ebur neque aureum mea renidet in domo lacunar, non trabes Hymettiae premunt columnas ultima recisas Africa neque Attali ignotus heres regiam occupavi nec Laconicas mihi trahunt honestae purpuras clientae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 181)
vetabo, qui Cereris sacrum volgarit arcanae, sub isdem sit trabibus fragilemque mecum solvat phaselon;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 28)
namque et nobilis et decens et pro sollicitis non tacitus reis et centum puer artium late signa feret militiae tuae et, quandoque potentior largi muneribus riserit aemuli, Albanos prope te lacus ponet marmoream sub trabe citrea.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 17)

SEARCH

MENU NAVIGATION