라틴어 문장 검색

Si certum est denique nos nocentissimos esse, cur a vobis ipsis aliter tractamur quam pares nostri, id est ceteri nocentes, cum eiusdem noxae eadem tractatio deberet intervenire?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 1:1)
etenim minime consentaneum est, cum bello tuo forsitan vix sufficias, te ad opem ferendam aliis gloriari venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 238:2)
cetera ipsis imperatoribus legatisque relicta, in quibus praesens tractatio rerum certiora subiectura erat consilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 198:1)
Non par videtur neque sit consentaneum, cum haec intus sit et cum amica accubet cumque osculetur et convivae alii accubent, praesentibus illis paedagogus una ut siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 246)
operum vero ingressus, qui manu aut tractationibus ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt, qui proprie una arte ad faciendum sunt instituti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장71)
Colores vero alii sunt, qui per se certis locis procreantur et inde fodiuntur, nonnulli ex aliis rebus tractationibus aut mixtionum temperaturis compositi perficiuntur, uti praestent eandem in operibus utilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 6장4)
foditur enim glaeba quae dicitur, antequam tractationibus ad minium perveniant, vena uti ferrum, magis subrufo colore, habens circa se rubrum pulverem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장4)
Ingrediar nunc ad ea, quae ex aliis generibus tractationum temperaturis commutata recipiunt colorum proprietates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장1)
Sed Antipatro hoc idem postulanti, cum diceret ei qui adfirmaret nihil posse percipi [consentaneum esse] unum tamen illud dicere percipi posse consentaneum esse ut alia non possent, Carneades acutius resistebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION