라틴어 문장 검색

spectacula quoque complura et magnifica edidit, non usitata modo ac solitis locis, sed et commenticia et ex antiquitate repetita, et ubi praeterea nemo ante eum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 1:2)
tunc praeter immensum numerum insularum domus priscorum ducum arserunt hostilibus adhuc spoliis adornatae deorumque aedes ab regibus ac deinde Punicis et Gallicis bellis uotae dedicataeque, et quidquid uisendum atque memorabile ex antiquitate durauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 38장 2:2)
Rupes in eo x in circuitu stadia conplectitur, IIII in altitudinem excedit, in qua vinctum Promethea fuisse antiquitas tradidit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 26:2)
Hoc etsi divinis comprobatur elogiis, hoc etsi solius podio rationis innixa contestatur antiquitas, non leviter tamen veritati applaudit quod, solio augustali vacante, totus orbis exorbitat, quod nauclerus et remiges in navicula Petri dormitant, et quod Ytalia misera, sola, privatis arbitriis derelicta omnique publico moderamine destituta, quanta ventorum fluentorumve concussione feratur verba non caperent, sed et vix Ytali infelices lacrimis metiuntur. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 37:2)
26. Forma vero est duplex, forma tractatus et forma tractandi.
(단테 알리기에리, Epistolae 100:1)
Forma tractatus est triplex, secundum triplicem divisionem.
(단테 알리기에리, Epistolae 100:2)
Nam, si forma tractatus in toto est triplex, in hac parte tantum est duplex, scilicet divisio cantice et cantuum. 36.
(단테 알리기에리, Epistolae 105:2)
Cum ergo materia circa quam versatur presens tractatus sit admirabilis, et propterea ad admirabile reducenda ista tria intenduntur in principio exordii, sive prologi.
(단테 알리기에리, Epistolae 112:3)
Et quia, invento principio seu primo, videlicet Deo, nihil est quod ulterius queratur, cum sit Alpha et O, idest principium et finis, ut visio Iohannis designat, in ipso Deo terminatur tractatus, qui est benedictus in secula seculorum.
(단테 알리기에리, Epistolae 127:7)
Et quia presens tractatus est inquisitio quedam, ante omnia de principio scruptandum esse videtur in cuius virtute inferiora consistant. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:9)
5. Nos vero iudicium relinquentes in hoc et tractatum nostrum ad vulgare latium retrabentes, et receptas in se variationes dicere nec non illas invicem comparare conemur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 79:1)
proprium enim eorum tractatum in posterum prorogamus, cum de mediocri poemate intendemus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 191:2)
Post scripturas sanctas doctorum hominum tractatus lege, eorum dumtaxat, quorum fides nota est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:4)
Nobilem virum Quintum Fabium miratur antiquitas, qui etiam Romanae scriptor historiae est, sed magis ex pictura quam litteris nomen invenit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:6)
Unde et Niobam, qui multum fleverit in lapidem et in diversas bestias conversas alias et Hecubam in canem> commutatam finxit antiquitas, et Hesiodus natales hominum plangens gaudet in funere, prudenterque Ennius:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION