라틴어 문장 검색

totum igitur excutiamus locum, quando universam institutionem aggressi sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 38:1)
aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges adligati conatum omnem reformidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 4:1)
nos institutionem professi non solum scientibus ista, sed etiam discentibus tradimus, ideoque paulo pluribus verbis debet venia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 6:2)
non est infinito spatio ad traditionem opus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 263:4)
Aut si praecepta nihil adiuvant, omnis institutio tollenda est, ipsa natura contenti esse debemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 30:1)
Contemplationem institutio tradit, actionem admonitio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 45:2)
Non quidam sine institutione subtili evaserunt probi magnosque profectus adsecuti sunt, dum nudis tantum praeceptis obsecuntur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 36:2)
mihi enim, cum vir magnus in aliis fuerit, in hac re videtur vehementer errasse nec ex institutione Stoica se egisse.
(세네카, 행복론, Liber II 89:2)
Adice, quod talium studiorum traditio miscet animos ;
(세네카, 행복론, Liber VI 84:1)
namque ipse, quantum ad institutionem spectat puellae, in locum mortui patris curarum participatione succedis, conferendo virgini parentis adfectum, patroni auctoritatem, tutoris officium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Sagittario suo salutem 2:2)
sed tamen ex ipsa communium municipiorum discretione procedit quod, cum amicissimi simus, raritatem collo-quii de prolixa terrarum interiectione venientem in reatum volumus transferre communem, cum de naturalium rerum difficultate nec culpa nos debeat manere nec venia, domine inlustris, gerulos litterarum de disciplinae tuae institutione formatos et morum erilium verecundiam praeferentes opportune admisi, patienter audivi, competenter explicui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Rustico suo salutem 2:1)
in quorum copula tam felicem tibi controversiam vota pepererunt ut ambigas utrum iudicio an institutione superaveris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Simplicio suo salutem 2:2)
quam totam monachus virente in aevo secreta bibit institutione, orator, dialecticus, poeta, tractator, geometra, musicusque, doctus solvere vincla quaestionum et verbi gladio secare sectas, si quae catholicam fidem lacessunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 6:4)
qui cum sit suae provinciae caput, sit etiam mihi usu institutione, facundia privilegio, tempore aetate praestantior, ego deque coramque metropolitano verba facturus, et provincialis et iunior, pariter fero inmeriti verecundiam, procacis invidiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 6:3)
nec tamen quemquam offendit professio nominis cum institutione transmissa ab institutore.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION