라틴어 문장 검색

igitur acceptum modo sinuatis 1 e regione capitibus intendit, modo ad talum pendulum nodi parte conversa languentem chordae laqueum vagantis digito superlabente prosequitur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 5:4)
qui ab alveo principali molium publicarum discerptus obiectu et per easdem derivatis tramitibus exhaustus sic dividua fluenta partitur ut praebeant moenibus circumfusa praesidium, infusa commercium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 5:5)
iam primum sagacissimis in hoc exploratoribus destinatis, qui reditus nostri iter aucuparentur, domus utraque non solum tramites aggerum publicorum verum etiam calles compendiis tortuosos atque pastoria deverticula insedit, ne quo casu dispositis officiorum insidiis elaberemur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 2:2)
interea tu, si affectum tuum bene colligo, hisce compertis magnum solacium inter adversa maxima capis nec animum tuum a tramite communium gaudiorum vicinae quoque obsidionis terror exorbitat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 3:1)
hic vir inlustris Philomatius, ut est illud Mantuani poetae, ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem, sphaeristarum se turmalibus constanter immiscuit, pulchre enim hoc fecerat, sed cum adhuc essent anni minores, qui cum frequenter de loco stantum medii currentis impulsu summoveretur, nunc quoque acceptus in aream tam pilae coram praetervolantis quam superiectae nec intercideret 1 tramitem nec caveret ac 2 per catastropham saepe pronatus aegre de ruinoso flexu se recolligeret, primus ludi ab accentu sese removit suspiriosus extis incalescentibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 7:1)
sed quoniam vestro sic libitum errori, ut ipse prudentia carens prudentem vobis, in cuiusque personam bona multa concurrant, sub ope Christi episcopum exquiram, noveritis huiusmodi assensu multum me honoris, plus oneris excipere, primore loco grandem publicae opinionis sarcinam penditote, quod iniunxistis incipienti consummata iudicia atque ab hoc rectum consilii tramitem postulatis,1 in quo recolitis adhuc nuper erratum, igitur quia vobis id fuit cordi, obsecro, ut quales nos fide creditis, tales intercessione faciatis atque dignemini humilitatem no- stram orationibus potius in caelum ferre quam plausibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 7:1)
quam qui porrigit verbis non necessariis, a regula Sallustiani tramitis detortus exorbitat, qui Catilinam culpat habuisse satis eloquentiae sapientiae parum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 2:5)
sed tu per Calabri tramitis aggerem vis ut nostra dehinc cursitet orbita, qua Flaccus lyricos Pindaricum ad melos frenis flexit equos plectripotentibus, dum metro quatitur chorda Glyconio, nec non Alcaico vel Pherecratio, iuncto Lesbiaco sive anapaestico, vernans per varii carminis eglogas, verborum violis multicoloribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:6)
Praecipiti modo quod decurrit tramite flumen tempore consumptum iam cito deficiet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 6:2)
Deficiet cito iam consumptum tempore flumen, tramite decurrit quod modo praecipiti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 6:4)
"longo tu tramite nudos texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum, nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis, ne sorderet iter."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis37)
etenim tua - nempe benigna quam mihi sorte Venus iunctam florentibus annis servat et in senium - , tua, quae me vulnere primo intactum thalamis et adhuc iuvenile vagantem fixisti, tua frena libens docilisque recepi, et semel insertas non mutaturus habenas usque premo, tu me nitidis Albana ferentem dona comis sancteque indutum Caesaris auro visceribus complexa tuis sertisque dedisti oscula anhela meis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 12)
ipsa suum genetrix curvo delphine vagantem abripuit frenis gremioque Palaemona pressit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권37)
ast ubi prona dies, longos super aequora fines exigit atque ingens medio natat umbra profundo, interiore sinu frangentia litora curvat Taenaros, expositos non audax scandere fluctus, illic Aegaeo Neptunus gurgite fessos in portum deducit equos, prior haurit harenas ungula, postremi solvuntur in aequora pisces, hoc, ut fama, loco pallentes devius umbras trames agit nigrique Iovis vacua atria ditat mortibus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권14)
"- haec pietate potens solis abiecit in arvis non regem dominumve, alienos impia partus, hoc tantum, silvaeque infamis tramite liquit, quem non anguis atrox - quid enim hac opus, ei mihi, leti mole fuit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권48)

SEARCH

MENU NAVIGATION