라틴어 문장 검색

"subito cum rupta tumultu barbaries totas in te transfuderat Arctos, Gallia, pugnacem Rugum comitante Gelono Gepida trux sequitur;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 134)
suspende perorandi illud quoque celeberrimum flumen, quod non solum gentilicium sed domesticum tibi quodque in tuum pectus per succiduas aetates ab atavo Frontone transfunditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 3:2)
"ubi letifer anguis, ferte, duces, meriti si qua est mihi gratia duri, si quis honos dictis, aut vos exstinguite ferro, ne tristes dominos orbamque inimica revisam Eurydicen, quamquam haud illi mea cura dolendo cesserit, hocne ferens onus inlaetabile matris transfundam gremio?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권234)
Ad doctrinam vero eius, qua revincebantur magistri primoresque Iudaeorum, ita exasperabuntur, maxime quod ingens ad eum multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato, Syriam tunc ex parte Romana procuranti, violentia suffragiorum in crucem Iesum dedi sibi extorserint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 18:1)
ad quorum primum adventum exasperati animi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 373:1)
ut de mandatis statuque praesenti Asiae agi coeptum est, animi exasperati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 485:2)
postquam vero coacta omnis multitudo eadem illa audivit, adeo saevitia atque indignitate animi exasperati sunt ut, si in pace fuissent, illo impetu irae concitari potuerint ad bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 336:1)
Medio in cursu, aquilone in septentrionem verso, exasperato fluctibus mari iactari coeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 141:1)
duratos eos tot malis exasperatosque accepit terra, quae copia omnium rerum saginaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 218:1)
itaque circumspiciens dicta factaque sua, ne cuius suspiciones augeret, maxime ab omni mentione et contagione Romanorum abstinebat, ut neque scribi sibi vellet, quia hoc praecipue criminum genere exasperari patris animum sentiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 243:1)
et exasperavit animos ferocia caveretis venire in Italiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 144:1)
et exasperavit animos ferocia nimia Harpali, qui princeps legationis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 148:3)
magis e re publica visum erat comprimi ac sedari exasperatos Ligures.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 267:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION