라틴어 문장 검색

igitur in ripa fluminis a Vibio Frontone praefecto equitum vincitur, mox Remmius evocatus, priori custodiae regis adpositus, quasi per iram gladio eum transigit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 68장3)
his statim adhaerescere deterrimum quemque provincialium, ab his negotia suscipi, transigi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 33장8)
Tunc primum fortunam suam introspexit ferrumque accepit, quod frustra iugulo aut pectori per trepidationem admovens ictu tribuni transigitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 38장1)
bellorum egregios finis quoties ignoscendo transigatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장4)
accenso rogo libertus eius cognomento Mnester ipse ferro transegit, incertum caritate in patronam an metu exitii.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장6)
igitur dux Romanus diversis artibus, misericordia adversum supplices, celeritate adversus profugos, immitis iis qui latebras insederant ora et exitus specuum sarmentis virgultisque completos igni exurit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장4)
et Poenius Postumus, praefectus castrorum secundae legionis, cognitis quartadecimanorum vicesimanorumque prosperis rebus, quia pari gloria legionem suam fraudaverat abnue- ratque contra ritum militiae iussa ducis, se ipse gladio transegit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장9)
an, ut quidam fingere non erubescunt, iniurias suas ultus est interfector, quia de paterna pecunia transegerat aut avitum mancipium detrahebatur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 43장9)
crepidinibus stagni lupanaria adstabant inlustribus feminis completa et contra scorta visebantur nudis corporibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장6)
nam illi dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae transigebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 18장2)
Quotiens bella non ineunt, non multum venatibus, plus per otium transigunt, dediti somno ciboque:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 15장 1:1)
melius quidem adhuc eae civitates, in quibus tantum virgines nubunt et cum spe votoque uxoris semel transigitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 3:2)
crebrae, ut inter vinolentos, rixae raro conviciis, saepius caede et vulneribus transiguntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 22장 2:2)
in huius sinu indulgentiaque educatus per omnem honestarum artium cultum pueritiam adulescentiamque transegit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 2:2)
ita petita pace ac dedita insula clarus ac magnus haberi Agricola, quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii per ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor et periculum placuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION