라틴어 문장 검색

Quid fragilem et sutilem ratem magnis committis fluctibus et grande periculum navigationis incertae securus ascendis?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:20)
praeterea magnae legiones cum loca cursu camporum complent belli simulacra cientes, fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum aere renidescit tellus supterque virum vi excitur pedibus sonitus clamoreque montes icti reiectant voces ad sidera mundi et circum volitant equites mediosque repente tramittunt valido quatientes impete campos;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 8:7)
nam fluere hac species, illac calor ire videtur, atque aliis aliud citius transmittere eadem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 32:7)
invocarique primum, cum alicui deo res divina celebratur, ut per eum pateat ad illum cui immolatur accessus, quasi preces supplicum per portas suas ad deos ipse transmittat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 9:2)
Cumis deinde navigationis naufragio una expulsum dominum Neapoli dissimulanter occuluit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 21:2)
Ea quoque quae incuriose transmittuntur a legentium plebe non carent profunditate.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 1:1)
quia operis ordinem necessario rerum ordo mutavit, cum apud Homerum prius Iliacum bellum gestum sit, deinde revertenti de Troia error contigerit Ulixi, apud Maronem vero Aeneae navigatio bella quae postea in Italia sunt gesta praecesserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 6:3)
Post Phaeacas rursus Ulixis navigationem usque ad Ithacam ex persona propria poeta describit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 10:3)
Quem secutus Maro Aeneam de Sicilia producit, cuius navigationem describendo perducit ad Libyam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 11:1)
Illic in convivio Didonis narrat ipse Aeneas usque ad Siciliam de Troia navigationem suam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 11:2)
Transmittunt cursu campos, atque agmina cervi Pulverulenta fuga glomerant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 9:1)
Quod ait speciose transmittunt pro transeunt, sic et Lucretius in secundo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 9:2)
Et circumvolitant equites, mediosque repente Transmittunt valido quatientes impete campos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 9:3)
Pedibus equos transmisimus, quod est transivimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 9:5)
Habes et hoc exemplum non dissonum, quod potentior mola ampliora grana confringit, integra illa quae sunt minutiora transmittit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION