라틴어 문장 검색

propterea [freta] sunt haec anni nominitanda, nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt fulmina tempestasque cietur turbida caelo, ancipiti quoniam bello turbatur utrimque, hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:9)
quippe cadunt toti montes magnoque repente concussu late disserpunt inde tremores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:6)
Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:1)
quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai et fera vis venti per crebra foramina terrae dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:5)
'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:9)
ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:5)
Illa fretus agit ventos et turbida tranat Nubila.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 11:6)
Hinc fit ut et sani senes malis ebriorum laborent, tremore membrorum, linguae titubantia, abundantia loquendi, iracundiae concitatione:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 21:1)
Seu sponte deum, seu turbidus Auster Impulerit, moestam tenuerunt nubila lucem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:48)
Qualis, cum turbidus Auster Repulit a Libycis immensum Syrtibus aequor, Fractaque veliferi sonuerunt pondera mali, Desilit in fluctus, deserta puppe, magister Navitaque, et, nondum sparsa compage carinae, Naufragium sibi quisque facit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:56)
Nigro si turbida limo Colluvies immota iacet, cadit omnis in haustus Certatim obscoenos miles:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:32)
Turbida testantur conceptos aequora ventos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:66)
Sanguine Romano quam turbidus ibit Enipeus!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:24)
Aera pestiferum tractu, morbosque fluentes, Insanamque famem, permissasque ignibus urbes, Moeniaque in praeceps laturos plena tremores Hi possent explere viri, quos undique traxit In miseram Fortuna necem, dum munera longi Explicat eripiens aevi, populosque ducesque Constituit campis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:52)
Sub Iove temperies et numquam turbidus aer.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION