라틴어 문장 검색

quo tempore foedum in modum trepidus ad castra confugit, nihil tota uia quam essetne sibi saluum imperium requirens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 36장 1:4)
additum fabulae ad eosdem dracone e puluino se proferente conterritos refugisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 4:2)
quam autem trepide anxieque certauerit, quanta aduersariorum aemulatione, quo metu iudicum, uix credi potest.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 2:3)
trepidum eum interdicta aula sub Nerone quaerentemque, quidnam ageret aut quo abiret, quidam ex officio admissionis simul expellens abire Morbouiam iusserat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 14장 1:2)
quippe vix temptato certamine refugit ad regem, amissorum inpedimentorum testis magis quam vindex.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 13:2)
Multi ergo Macedonum primo impetu obtriti sunt, plures ad Alexandrum refugerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 20:3)
Ad haec Philotas haud sane trepidus, si animus vultu aestimaretur, Cebalinum quidem scorti sermonem ad se detulisse, sed ipsum tam levi auctore nihil credidisse respondit, veritum, ne iurgium inter amatorem et exoletum non sine risu aliorum detulisset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 37:1)
Igitur Alexander ex custodia educitur iussusque dicere, quamquam toto triennio meditatus erat defensionem, tamen haesitans et trepidus pauca ex his, quae conposuerat, protulit, ad ultimum non memoria solum, sed etiam mens eum destituit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 9:1)
"Quo facto dictove nostro mota tam trepidas tibi litteras scripsit?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:54)
Et Massagetae quidem iam refugerant, Dahae M oppressi sunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 6:2)
At Oxartes trepidum diffidentemque rebus suis Sisimithren coepit hortari, ut fidem quam vim Macedonum mallet experiri neu moraretur festinationem victoris exercitus in Indiam tendentis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 31:1)
Obrutique milites nimbo in terram refugerunt navigiis ratibusque desertis, sed tumultuantium fremitus obstrepentibus ventis ab hoste non poterat audiri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 27:2)
Itaque VIII milibus suorum amissis in oppidum refugerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 20:2)
Iamque levatis navigiis et tota classe dispersa, qui expositi erant, undique ad naves trepidi et inproviso malo a attoniti recurrunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 11:1)
Iamque aestus totos circa flumen campos inundaverat tumulis dumtaxat eminentibus velut insulis parvis, in quos plerique trepidi omissis navigiis enare properant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION